Fondare 160 Risultati per: Filio
Videntes autem principes sacerdotum et scribæ mirabilia quæ fecit, et pueros clamantes in templo, et dicentes: Hosanna filio David: indignati sunt, (Evangelium secundum Matthaeum 21, 15)
Simile factum est regnum cælorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 2)
Assumpsit autem Jesus duodecim, et ait illis: Ecce ascendimus Jerosolymam, et consummabuntur omnia quæ scripta sunt per prophetas de Filio hominis: (Evangelium secundum Lucam 18, 31)
Et sequens accepit illam, et ipse mortuus est sine filio. (Evangelium secundum Lucam 20, 30)
Qui credit in Filium, habet vitam æternam ; qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum. (Evangelium secundum Ioannem 3, 36)
Venit ergo in civitatem Samariæ, quæ dicitur Sichar, juxta prædium quod dedit Jacob Joseph filio suo. (Evangelium secundum Ioannem 4, 5)
Neque enim Pater judicat quemquam: sed omne judicium dedit Filio, (Evangelium secundum Ioannem 5, 22)
Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso: (Evangelium secundum Ioannem 5, 26)
Et quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, hoc faciam: ut glorificetur Pater in Filio. (Evangelium secundum Ioannem 14, 13)
de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem, (Epistula ad Romanos 1, 3)
Qui etiam proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum: quomodo non etiam cum illo omnia nobis donavit? (Epistula ad Romanos 8, 32)
Sed quid dicit Scriptura? Ejice ancillam, et filium ejus: non enim hæres erit filius ancillæ cum filio liberæ. (Epistula ad Galatas 4, 30)