Fondare 889 Risultati per: Filius Dei
Dixitque ei filius: Pater, peccavi in cælum, et coram te: jam non sum dignus vocari filius tuus. (Evangelium secundum Lucam 15, 21)
quia hic filius meus mortuus erat, et revixit: perierat, et inventus est. Et cœperunt epulari. (Evangelium secundum Lucam 15, 24)
Erat autem filius ejus senior in agro: et cum veniret, et appropinquaret domui, audivit symphoniam et chorum: (Evangelium secundum Lucam 15, 25)
Sed postquam filius tuus hic, qui devoravit substantiam suam cum meretricibus, venit, occidisti illi vitulum saginatum. (Evangelium secundum Lucam 15, 30)
nam, sicut fulgur coruscans de sub cælo in ea quæ sub cælo sunt, fulget: ita erit Filius hominis in die sua. (Evangelium secundum Lucam 17, 24)
secundum hæc erit qua die Filius hominis revelabitur. (Evangelium secundum Lucam 17, 30)
Dico vobis quia cito faciet vindictam illorum. Verumtamen Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra? (Evangelium secundum Lucam 18, 8)
Ait Jesus ad eum: Quia hodie salus domui huic facta est: eo quod et ipse filius sit Abrahæ. (Evangelium secundum Lucam 19, 9)
Venit enim Filius hominis quærere, et salvum facere quod perierat. (Evangelium secundum Lucam 19, 10)
David ergo Dominum illum vocat: et quomodo filius ejus est? (Evangelium secundum Lucam 20, 44)
Et quidem Filius hominis, secundum quod definitum est, vadit: verumtamen væ homini illi per quem tradetur. (Evangelium secundum Lucam 22, 22)
Ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei. (Evangelium secundum Lucam 22, 69)