Fondare 59 Risultati per: Fugit

  • Ismahel autem filius Nathaniæ fugit cum octo viris a facie Johanan, et abiit ad filios Ammon. (Liber Ieremiae 41, 15)

  • in die, inquam illa, aperietur os tuum cum eo qui fugit, et loqueris, et non silebis ultra: erisque eis in portentum, et scietis quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 24, 27)

  • In anno secundo regni Nabuchodonosor, vidit Nabuchodonosor somnium, et conterritus est spiritus ejus, et somnium ejus fugit ab eo. (Prophetia Danielis 2, 1)

  • Fugit Jacob in regionem Syriæ, et servivit Israël in uxorem, et in uxorem servavit. (Prophetia Osee 12, 12)

  • Jesus ergo cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum, et facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus. (Evangelium secundum Ioannem 6, 15)

  • Mercenarius autem, et qui non est pastor, cujus non sunt oves propriæ, videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit: et lupus rapit, et dispergit oves ; (Evangelium secundum Ioannem 10, 12)

  • mercenarius autem fugit, quia mercenarius est, et non pertinet ad eum de ovibus. (Evangelium secundum Ioannem 10, 13)

  • Fugit autem Moyses in verbo isto: et factus est advena in terra Madian, ubi generavit filios duos. (Actus Apostolorum 7, 29)

  • et mulier fugit in solitudinem ubi habebat locum paratum a Deo, ut ibi pascant eam diebus mille ducentis sexaginta. (Apocalypsis Ioannis 12, 6)

  • Et omnis insula fugit, et montes non sunt inventi. (Apocalypsis Ioannis 16, 20)

  • Et vidi thronum magnum candidum, et sedentem super eum, a cujus conspectu fugit terra, et cælum, et locus non est inventus eis. (Apocalypsis Ioannis 20, 11)


“Quando fizer o bem, esqueça. Se fizer o mal, pense no que fez e se arrependa.” São Padre Pio de Pietrelcina