Fondare 166 Risultati per: Genuit

  • Porro Henoch genuit Irad, et Irad genuit Maviaël, et Maviaël genuit Mathusaël, et Mathusaël genuit Lamech. (Liber Genesis 4, 18)

  • Sella quoque genuit Tubalcain, qui fuit malleator et faber in cuncta opera æris et ferri. Soror vero Tubalcain, Noëma. (Liber Genesis 4, 22)

  • Vixit autem Adam centum triginta annis: et genuit ad imaginem et similitudinem suam, vocavitque nomen ejus Seth. (Liber Genesis 5, 3)

  • Et facti sunt dies Adam, postquam genuit Seth, octingenti anni: genuitque filios et filias. (Liber Genesis 5, 4)

  • Vixit quoque Seth centum quinque annis, et genuit Enos. (Liber Genesis 5, 6)

  • Vixitque Seth, postquam genuit Enos, octingentis septem annis, genuitque filios et filias. (Liber Genesis 5, 7)

  • Vixit vero Enos nonaginta annis, et genuit Cainan. (Liber Genesis 5, 9)

  • Post cujus ortum vixit octingentis quindecim annis, et genuit filios et filias. (Liber Genesis 5, 10)

  • Vixit quoque Cainan septuaginta annis, et genuit Malaleel. (Liber Genesis 5, 12)

  • Et vixit Cainan, postquam genuit Malaleel, octingentis quadraginta annis, genuitque filios et filias. (Liber Genesis 5, 13)

  • Vixit autem Malaleel sexaginta quinque annis, et genuit Jared. (Liber Genesis 5, 15)

  • Et vixit Malaleel, postquam genuit Jared, octingentis triginta annis, et genuit filios et filias. (Liber Genesis 5, 16)


“Amemos ao próximo. Custa tão pouco querer bem ao outro.” São Padre Pio de Pietrelcina