Fondare 337 Risultati per: Hieu Heliseus exercitus Israhel et propheta Eliseus

  • Nunc ergo redde viro suo uxorem, quia propheta est: et orabit pro te, et vives: si autem nolueris reddere, scito quod morte morieris tu, et omnia quæ tua sunt. (Liber Genesis 20, 7)

  • Eodem tempore dixit Abimelech, et Phicol princeps exercitus ejus, ad Abraham: Deus tecum est in universis quæ agis. (Liber Genesis 21, 22)

  • Surrexit autem Abimelech, et Phicol princeps exercitus ejus, reversique sunt in terram Palæstinorum. Abraham vero plantavit nemus in Bersabee, et invocavit ibi nomen Domini Dei æterni. (Liber Genesis 21, 33)

  • Igitur Joseph ductus est in Ægyptum, emitque eum Putiphar eunuchus Pharaonis, princeps exercitus, vir ægyptius, de manu Ismaëlitarum, a quibus perductus erat. (Liber Genesis 39, 1)

  • Dixitque Dominus ad Moysen : Ecce constitui te Deum Pharaonis : et Aaron frater tuus erit propheta tuus. (Liber Exodus 7, 1)

  • Quibus expletis, eadem die egressus est omnis exercitus Domini de terra Ægypti. (Liber Exodus 12, 41)

  • Tulitque sexcentos currus electos, et quidquid in Ægypto curruum fuit : et duces totius exercitus. (Liber Exodus 14, 7)

  • Cumque persequerentur Ægyptii vestigia præcedentium, repererunt eos in castris super mare : omnis equitatus et currus Pharaonis, et universus exercitus, erant in Phihahiroth contra Beelsephon. (Liber Exodus 14, 9)

  • Reversæque sunt aquæ, et operuerunt currus et equites cuncti exercitus Pharaonis, qui sequentes ingressi fuerant mare : nec unus quidem superfuit ex eis. (Liber Exodus 14, 28)

  • Hi nobilissimi principes multitudinis per tribus et cognationes suas, et capita exercitus Israël, (Liber Numeri 1, 16)

  • Ad orientem Judas figet tentoria per turmas exercitus sui: eritque princeps filiorum ejus Nahasson filius Aminadab. (Liber Numeri 2, 3)

  • Omnis de stirpe ejus exercitus pugnatorum, quinquaginta septem millia quadringenti. (Liber Numeri 2, 8)


“Proponha-se a exercitar-se nas virtudes”. São Padre Pio de Pietrelcina