Fondare 337 Risultati per: Hieu Heliseus exercitus Israhel et propheta Eliseus
Clypeus fortium ejus ignitus, viri exercitus in coccineis ; igneæ habenæ currus in die præparationis ejus, et agitatores consopiti sunt. (Prophetia Nahum 2, 3)
Onus quod vidit Habacuc propheta. (Prophetia Habacuc 1, 1)
sed dicet: Non sum propheta: homo agricola ego sum, quoniam Adam exemplum meum ab adolescentia mea. (Prophetia Zachariae 13, 5)
Et scandalizabantur in eo. Jesus autem dixit eis: Non est propheta sine honore, nisi in patria sua, et in domo sua. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 57)
Populi autem dicebant: Hic est Jesus propheta a Nazareth Galilææ. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 11)
Cum ergo videritis abominationem desolationis, quæ dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit, intelligat: (Evangelium secundum Matthaeum 24, 15)
Sicut scriptum est in Isaia propheta: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te. (Evangelium secundum Marcum 1, 2)
Et dicebat illis Jesus: Quia non est propheta sine honore nisi in patria sua, et in domo sua, et in cognatione sua. (Evangelium secundum Marcum 6, 4)
Alii autem dicebant: Quia Elias est ; alii vero dicebant: Quia propheta est, quasi unus ex prophetis. (Evangelium secundum Marcum 6, 15)
Si dixerimus: Ex hominibus, timemus populum: omnes enim habebant Joannem quia vere propheta esset. (Evangelium secundum Marcum 11, 32)
Et tu puer, propheta Altissimi vocaberis: præibis enim ante faciem Domini parare vias ejus, (Evangelium secundum Lucam 1, 76)
Ait autem: Amen dico vobis, quia nemo propheta acceptus est in patria sua. (Evangelium secundum Lucam 4, 24)