Fondare 177 Risultati per: Hominem

  • Qui corripit hominem gratiam postea inveniet apud eum, magis quam ille qui per linguæ blandimenta decipit. (Liber Proverbiorum 28, 23)

  • Vidisti hominem velocem ad loquendum? stultitia magis speranda est quam illius correptio. (Liber Proverbiorum 29, 20)

  • Qui timet hominem cito corruet ; qui sperat in Domino sublevabitur. (Liber Proverbiorum 29, 25)

  • Et deprehendi nihil esse melius quam lætari hominem in opere suo, et hanc esse partem illius. Quis enim eum adducet ut post se futura cognoscat? (Liber Ecclesiastes 3, 22)

  • Solummodo hoc inveni, quod fecerit Deus hominem rectum, et ipse se infinitis miscuerit quæstionibus. Quis talis ut sapiens est? et quis cognovit solutionem verbi? (Liber Ecclesiastes 7, 30)

  • Quoniam Deus creavit hominem inexterminabilem, et ad imaginem similitudinis suæ fecit illum. (Liber Sapientiae 2, 23)

  • et sapientia tua constituisti hominem, ut dominaretur creaturæ quæ a te facta est, (Liber Sapientiae 9, 2)

  • Non irrideas hominem in amaritudine animæ: est enim qui humiliat et exaltat circumspector Deus. (Liber Ecclesiasticus 7, 12)

  • Ne despicias hominem avertentem se a peccato, neque improperes ei: memento quoniam omnes in correptione sumus. (Liber Ecclesiasticus 8, 6)

  • Ne spernas hominem in sua senectute, etenim ex nobis senescunt. (Liber Ecclesiasticus 8, 7)

  • Noli despicere hominem justum pauperem, et noli magnificare virum peccatorem divitem. (Liber Ecclesiasticus 10, 26)

  • Non laudes virum in specie sua, neque spernas hominem in visu suo. (Liber Ecclesiasticus 11, 2)


“Quem te agita e te atormenta é o demônio.Quem te consola é Deus”! São Padre Pio de Pietrelcina