Fondare 26 Risultati per: Hostium

  • Ascendensque Gedeon per viam eorum, qui in tabernaculis morabantur, ad orientalem partem Nobe et Jegbaa, percussit castra hostium, qui securi erant, et nihil adversi suspicabantur. (Liber Iudicum 8, 11)

  • Venit ergo David in Siceleg, et misit dona de præda senioribus Juda proximis suis, dicens: Accipite benedictionem de præda hostium Domini: (Liber I Samuelis 30, 26)

  • Hæc illo loquente, Jeroboam retro moliebatur insidias. Cumque ex adverso hostium staret, ignorantem Judam suo ambiebat exercitu. (Liber II Paralipomenon 13, 13)

  • Noluit audire Amasias, eo quod Domini esset voluntas ut traderetur in manus hostium propter deos Edom. (Liber II Paralipomenon 25, 20)

  • Et dedisti eos in manu hostium suorum, et afflixerunt eos. Et in tempore tribulationis suæ clamaverunt ad te, et tu de cælo audisti, et secundum miserationes tuas multas dedisti eis salvatores, qui salvarent eos de manu hostium suorum. (Liber Nehemiae 9, 27)

  • et munivit civitates Judææ, et Bethsuram, quæ erat in finibus Judææ, ubi erant arma hostium antea: et posuit illic præsidium viros Judæos. (Liber I Maccabaeorum 14, 33)

  • Jason vero non parcebat in cæde civibus suis, nec cogitabat prosperitatem adversum cognatos malum esse maximum, arbitrans hostium et non civium se trophæa capturum. (Liber II Maccabaeorum 5, 6)

  • Et superveniens castellis et civitatibus improvisus, succendebat eas: et opportuna loca occupans, non paucas hostium strages dabat: (Liber II Maccabaeorum 8, 6)

  • Convocatis autem Machabæus septem millibus qui cum ipso erant, rogabat ne hostibus reconciliarentur, neque metuerent inique venientium adversum se hostium multitudinem: sed fortiter contenderent, (Liber II Maccabaeorum 8, 16)

  • Sed cum Omnipotentem invocassent, qui potestate sua vires hostium confringit, ceperunt civitatem: et ex eis qui intus erant, viginti quinque millia prostraverunt. (Liber II Maccabaeorum 12, 28)

  • summoque metu ac perturbatione hostium castra replentes, rebus prospere gestis, abierunt. (Liber II Maccabaeorum 13, 16)

  • Ain. Fecit Dominus quæ cogitavit ; complevit sermonem suum, quem præceperat a diebus antiquis: destruxit, et non pepercit, et lætificavit super te inimicum, et exaltavit cornu hostium tuorum. (Lamentationes 2, 17)


“Tenhamos sempre horror ao pecado mortal e nunca deixemos de caminhar na estrada da santa eternidade.” São Padre Pio de Pietrelcina