Fondare 240 Risultati per: Ignis
Ignis in aqua valebat supra suam virtutem, et aqua extinguentis naturæ obliviscebatur. (Liber Sapientiae 19, 19)
Humilia valde spiritum tuum, quoniam vindicta carnis impii ignis et vermis. (Liber Ecclesiasticus 7, 19)
Non incendas carbones peccatorum arguens eos, et ne incendaris flamma ignis peccatorum illorum. (Liber Ecclesiasticus 8, 13)
Propter speciem mulieris multi perierunt: et ex hoc concupiscentia quasi ignis exardescit. (Liber Ecclesiasticus 9, 9)
Speciem mulieris alienæ multi admirati, reprobi facti sunt: colloquium enim illius quasi ignis exardescit. (Liber Ecclesiasticus 9, 11)
A scintilla una augetur ignis, et ab uno doloso augetur sanguis: homo vero peccator sanguini insidiatur. (Liber Ecclesiasticus 11, 34)
In synagoga peccantium exardebit ignis, et in gente incredibili exardescet ira. (Liber Ecclesiasticus 16, 7)
Stupa collecta synagoga peccantium, et consummatio illorum flamma ignis. (Liber Ecclesiasticus 21, 10)
Ante ignem camini vapor et fumus ignis inaltatur: sic et ante sanguinem maledicta, et contumeliæ, et minæ. (Liber Ecclesiasticus 22, 30)
Anima calida quasi ignis ardens, non extinguetur donec aliquid glutiat: (Liber Ecclesiasticus 23, 22)
Secundum enim ligna silvæ sic ignis exardescit: et secundum virtutem hominis sic iracundia illius erit, et secundum substantiam suam exaltabit iram suam. (Liber Ecclesiasticus 28, 12)
Si sufflaveris in scintillam, quasi ignis exardebit: et si exspueris super illam, extinguetur: utraque ex ore proficiscuntur. (Liber Ecclesiasticus 28, 14)