Fondare 710 Risultati per: Illi
At illi comminantes dimiserunt eos, non invenientes quomodo punirent eos propter populum: quia omnes clarificabant id quod factum fuerat in eo quod acciderat. (Actus Apostolorum 4, 21)
si vero ex Deo est, non poteritis dissolvere illud, ne forte et Deo repugnare inveniamini. Consenserunt autem illi. (Actus Apostolorum 5, 39)
Et illi quidem ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati. (Actus Apostolorum 5, 41)
Et non dedit illi hæreditatem in ea, nec passum pedis: sed repromisit dare illi eam in possessionem, et semini ejus post ipsum, cum non haberet filium. (Actus Apostolorum 7, 5)
Et dedit illi testamentum circumcisionis: et sic genuit Isaac, et circumcidit eum die octavo: et Isaac, Jacob: et Jacob, duodecim patriarchas. (Actus Apostolorum 7, 8)
Existimabat autem intelligere fratres, quoniam Deus per manum ipsius daret salutem illis: at illi non intellexerunt. (Actus Apostolorum 7, 25)
Et expletis annis quadraginta, apparuit illi in deserto montis Sina angelus in igne flammæ rubi. (Actus Apostolorum 7, 30)
Dixit autem illi Dominus: Solve calceamentum pedum tuorum: locus enim in quo stas, terra sancta est. (Actus Apostolorum 7, 33)
Hunc Moysen, quem negaverunt, dicentes: Quis te constituit principem et judicem? hunc Deus principem et redemptorem misit, cum manu angeli qui apparuit illi in rubo. (Actus Apostolorum 7, 35)
Salomon autem ædificavit illi domum. (Actus Apostolorum 7, 47)
Et illi quidem testificati, et locuti verbum Domini, redibant Jerosolymam, et multis regionibus Samaritanorum evangelizabant. (Actus Apostolorum 8, 25)
Aperiens autem Philippus os suum, et incipiens a Scriptura ista, evangelizavit illi Jesum. (Actus Apostolorum 8, 35)