Fondare 340 Risultati per: Ipsi
Et si ego in Beelzebub ejicio dæmones, filii vestri in quo ejiciunt? ideo ipsi judices vestri erunt. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 27)
Venientes autem et primi, arbitrati sunt quod plus essent accepturi: acceperunt autem et ipsi singulos denarios. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 10)
Tunc respondebunt ei et ipsi, dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, aut sitientem, aut hospitem, aut nudum, aut infirmum, aut in carcere, et non ministravimus tibi? (Evangelium secundum Matthaeum 25, 44)
sicut tradiderunt nobis, qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt sermonis: (Evangelium secundum Lucam 1, 2)
Et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad eos. (Evangelium secundum Lucam 2, 50)
Ipsi autem repleti sunt insipientia, et colloquebantur ad invicem, quidnam facerent Jesu. (Evangelium secundum Lucam 6, 11)
Et dum fieret vox, inventus est Jesus solus. Et ipsi tacuerunt, et nemini dixerunt in illis diebus quidquam ex his quæ viderant. (Evangelium secundum Lucam 9, 36)
Et dimitte nobis peccata nostra, siquidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis. Et ne nos inducas in tentationem. (Evangelium secundum Lucam 11, 4)
Si autem ego in Beelzebub ejicio dæmonia: filii vestri in quo ejiciunt? ideo ipsi judices vestri erunt. (Evangelium secundum Lucam 11, 19)
At ille ait: Et vobis legisperitis væ: quia oneratis homines oneribus, quæ portare non possunt, et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas. (Evangelium secundum Lucam 11, 46)
Profecto testificamini quod consentitis operibus patrum vestrorum: quoniam ipsi quidem eos occiderunt, vos autem ædificatis eorum sepulchra. (Evangelium secundum Lucam 11, 48)
Væ vobis, legisperitis, quia tulistis clavem scientiæ: ipsi non introistis, et eos qui introibant, prohibuistis. (Evangelium secundum Lucam 11, 52)