Fondare 127 Risultati per: Mandata

  • et adhæsit Domino, et non recessit a vestigiis ejus, fecitque mandata ejus, quæ præceperat Dominus Moysi. (Liber II Regum 18, 6)

  • Tunc enim proficere poteris, si custodieris mandata et judicia quæ præcepit Dominus Moysi ut doceret Israël. Confortare, et viriliter age: ne timeas, neque paveas. (Liber I Paralipomenon 22, 13)

  • Nunc ergo coram universo cœtu Israël audiente Deo nostro, custodite, et perquirite cuncta mandata Domini Dei nostri: ut possideatis terram bonam, et relinquatis eam filiis vestris post vos usque in sempiternum. (Liber I Paralipomenon 28, 8)

  • Salomoni quoque filio meo da cor perfectum, ut custodiat mandata tua, testimonia tua, et cæremonias tuas, et faciat universa: et ædificet ædem, cujus impensas paravi. (Liber I Paralipomenon 29, 19)

  • sic fac mecum ut ædificem domum nomini Domini Dei mei, ut consecrem eam ad adolendum incensum coram illo, et fumiganda aromata, et ad propositionem panum sempiternam, et ad holocautomata mane, et vespere, sabbatis quoque, et neomeniis, et solemnitatibus Domini Dei nostri in sempiternum, quæ mandata sunt Israëli. (Liber II Paralipomenon 2, 4)

  • et præcepit Judæ ut quæreret Dominum Deum patrum suorum, et faceret legem, et universa mandata: (Liber II Paralipomenon 14, 4)

  • Et nunc quid dicemus, Deus noster, post hæc? Quia dereliquimus mandata tua, (Liber Esdrae 9, 10)

  • ut non converteremur, et irrita faceremus mandata tua, neque matrimonia jungeremus cum populis abominationum istarum. Numquid iratus es nobis usque ad consummationem, ne dimitteres nobis reliquias ad salutem? (Liber Esdrae 9, 14)

  • et dixi : Quæso, Domine Deus cæli fortis, magne atque terribilis, qui custodis pactum et misericordiam cum his qui te diligunt, et custodiunt mandata tua : (Liber Nehemiae 1, 5)

  • et sabbatum sanctificatum tuum ostendisti eis : et mandata, et cæremonias, et legem præcepisti eis in manu Moysi servi tui. (Liber Nehemiae 9, 14)

  • Ipsi vero et patres nostri superbe egerunt, et induraverunt cervices suas, et non audierunt mandata tua. (Liber Nehemiae 9, 16)

  • Et contestatus es eos ut reverterentur ad legem tuam. Ipsi vero superbe egerunt, et non audierunt mandata tua, et in judiciis tuis peccaverunt, quæ faciet homo, et vivet in eis : et dederunt humerum recedentem, et cervicem suam induraverunt, nec audierunt. (Liber Nehemiae 9, 29)


“O demônio é forte com quem o teme, mas é fraquíssimo com quem o despreza.” São Padre Pio de Pietrelcina