Fondare 596 Risultati per: Manu

  • Pater diligit Filium et omnia dedit in manu ejus. (Evangelium secundum Ioannem 3, 35)

  • et ego vitam æternam do eis, et non peribunt in æternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea. (Evangelium secundum Ioannem 10, 28)

  • Pater meus quod dedit mihi, majus omnibus est: et nemo potest rapere de manu Patris mei. (Evangelium secundum Ioannem 10, 29)

  • Et apprehensa manu ejus dextera, allevavit eum, et protinus consolidatæ sunt bases ejus et plantæ. (Actus Apostolorum 3, 7)

  • Hunc Moysen, quem negaverunt, dicentes: Quis te constituit principem et judicem? hunc Deus principem et redemptorem misit, cum manu angeli qui apparuit illi in rubo. (Actus Apostolorum 7, 35)

  • Et Petrus ad se reversus, dixit: Nunc scio vere quia misit Dominus angelum suum, et eripuit me de manu Herodis, et de omni exspectatione plebis Judæorum. (Actus Apostolorum 12, 11)

  • Annuens autem eis manu ut tacerent, narravit quomodo Dominus eduxisset eum de carcere, dixitque: Nuntiate Jacobo et fratribus hæc. Et egressus abiit in alium locum. (Actus Apostolorum 12, 17)

  • Surgens autem Paulus, et manu silentium indicens, ait: Viri Israëlitæ, et qui timetis Deum, audite: (Actus Apostolorum 13, 16)

  • De turba autem detraxerunt Alexandrum, propellentibus eum Judæis. Alexander autem manu silentio postulato, volebat reddere rationem populo. (Actus Apostolorum 19, 33)

  • Et cum ille permisisset, Paulus stans in gradibus annuit manu ad plebem, et magno silentio facto, allocutus est lingua hebræa, dicens: (Actus Apostolorum 21, 40)

  • Agrippa vero ad Paulum ait: Permittitur tibi loqui pro temetipso. Tunc Paulus extenta manu cœpit rationem reddere: (Actus Apostolorum 26, 1)

  • Ut vero viderunt barbari pendentem bestiam de manu ejus, ad invicem dicebant: Utique homicida est homo hic, qui cum evaserit de mari, ultio non sinit eum vivere. (Actus Apostolorum 28, 4)


“Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!” São Padre Pio de Pietrelcina