Fondare 9 Risultati per: Martha
Factum est autem, dum irent, et ipse intravit in quoddam castellum: et mulier quædam, Martha nomine, excepit illum in domum suam, (Evangelium secundum Lucam 10, 38)
Martha autem satagebat circa frequens ministerium: quæ stetit, et ait: Domine, non est tibi curæ quod soror mea reliquit me solam ministrare? dic ergo illi ut me adjuvet. (Evangelium secundum Lucam 10, 40)
Et respondens dixit illi Dominus: Martha, Martha, sollicita es, et turbaris erga plurima, (Evangelium secundum Lucam 10, 41)
Martha ergo ut audivit quia Jesus venit, occurrit illi: Maria autem domi sedebat. (Evangelium secundum Ioannem 11, 20)
Dixit ergo Martha ad Jesum: Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus: (Evangelium secundum Ioannem 11, 21)
Dicit ei Martha: Scio quia resurget in resurrectione in novissimo die. (Evangelium secundum Ioannem 11, 24)
nondum enim venerat Jesus in castellum: sed erat adhuc in illo loco, ubi occurrerat ei Martha. (Evangelium secundum Ioannem 11, 30)
Ait Jesus: Tollite lapidem. Dicit ei Martha, soror ejus qui mortuus fuerat: Domine, jam fœtet, quatriduanus est enim. (Evangelium secundum Ioannem 11, 39)
Fecerunt autem ei cœnam ibi, et Martha ministrabat, Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo. (Evangelium secundum Ioannem 12, 2)