Fondare 39 Risultati per: Mensam

  • Operare igitur ei terram tu, et filii tui, et servi tui, et inferes filio domini tui cibos ut alatur: Miphiboseth autem filius domini tui comedet semper panem super mensam meam. Erant autem Sibæ quindecim filii, et viginti servi. (Liber II Samuelis 9, 10)

  • Dixitque Siba ad regem: Sicut jussisti, domine mi rex, servo tuo, sic faciet servus tuus: et Miphiboseth comedet super mensam meam, quasi unus de filiis regis. (Liber II Samuelis 9, 11)

  • Fecitque Salomon omnia vasa in domo Domini : altare aureum, et mensam super quam ponerentur panes propositionis, auream : (Liber I Regum 7, 48)

  • Cumque sederent ad mensam, factus est sermo Domini ad prophetam qui reduxerat eum. (Liber I Regum 13, 20)

  • Faciamus ergo ei cœnaculum parvum, et ponamus ei in eo lectulum, et mensam, et sellam, et candelabrum, ut cum venerit ad nos, maneat ibi. (Liber II Regum 4, 10)

  • Ingressi quoque sunt ad Ezechiam regem, et dixerunt ei: Sanctificavimus omnem domum Domini, et altare holocausti, vasaque ejus, necnon et mensam propositionis cum omnibus vasis suis, (Liber II Paralipomenon 29, 18)

  • Parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me ; impinguasti in oleo caput meum: et calix meus inebrians, quam præclarus est ! (Liber Psalmorum 22, 5)

  • Et male locuti sunt de Deo ; dixerunt: Numquid poterit Deus parare mensam in deserto? (Liber Psalmorum 77, 19)

  • quoniam percussit petram, et fluxerunt aquæ, et torrentes inundaverunt. Numquid et panem poterit dare, aut parare mensam populo suo? (Liber Psalmorum 77, 20)

  • Et intravit in sanctificationem cum superbia, et accepit altare aureum, et candelabrum luminis, et universa vasa ejus, et mensam propositionis, et libatoria, et phialas, et mortariola aurea, et velum, et coronas, et ornamentum aureum, quod in facie templi erat: et comminuit omnia. (Liber I Maccabaeorum 1, 23)

  • Et fecerunt vasa sancta nova, et intulerunt candelabrum, et altare incensorum, et mensam, in templum. (Liber I Maccabaeorum 4, 49)

  • Et posuerunt super mensam panes, et appenderunt vela, et consummaverunt omnia opera quæ fecerant. (Liber I Maccabaeorum 4, 51)


“O passado não conta mais para o Senhor. O que conta é o presente e estar atento e pronto para reparar o que foi feito.” São Padre Pio de Pietrelcina