Fondare 142 Risultati per: Mensis
Locutusque est Dominus ad Moysen in deserto Sinai in tabernaculo fœderis, prima die mensis secundi, anno altero egressionis eorum ex Ægypto, dicens: (Liber Numeri 1, 1)
et congregaverunt primo die mensis secundi, recensentes eos per cognationes, et domos, ac familias, et capita, et nomina singulorum a vigesimo anno et supra, (Liber Numeri 1, 18)
quartadecima die mensis hujus ad vesperam, juxta omnes cæremonias et justificationes ejus. (Liber Numeri 9, 3)
Qui fecerunt tempore suo, quartadecima die mensis ad vesperam, in monte Sinai. Juxta omnia quæ mandaverat Dominus Moysi, fecerunt filii Israël. (Liber Numeri 9, 5)
in mense secundo, quartadecima die mensis ad vesperam. Cum azymis et lactucis agrestibus comedent illud: (Liber Numeri 9, 11)
Anno secundo, mense secundo, vigesima die mensis, elevata est nubes de tabernaculo fœderis: (Liber Numeri 10, 11)
Mense autem primo, quartadecima die mensis, Phase Domini erit, (Liber Numeri 28, 16)
Mensis etiam septimi prima dies venerabilis et sancta erit vobis. Omne opus servile non facietis in ea, quia dies clangoris est et tubarum. (Liber Numeri 29, 1)
Decima quoque dies mensis hujus septimi erit vobis sancta atque venerabilis, et affligetis animas vestras: omne opus servile non facietis in ea. (Liber Numeri 29, 7)
Quintadecima vero die mensis septimi, quæ vobis sancta erit atque venerabilis, omne opus servile non facietis in ea, sed celebrabitis solemnitatem Domino septem diebus. (Liber Numeri 29, 12)
Profecti igitur de Ramesse mense primo, quintadecima die mensis primi, altera die Phase, filii Israël in manu excelsa, videntibus cunctis Ægyptiis, (Liber Numeri 33, 3)
Ascenditque Aaron sacerdos in montem Hor jubente Domino: et ibi mortuus est anno quadragesimo egressionis filiorum Israël ex Ægypto, mense quinto, prima die mensis, (Liber Numeri 33, 38)