Fondare 172 Risultati per: Meos

  • Hæc dicit Dominus, Sanctus Israël, plastes ejus: Ventura interrogate me ; super filios meos et super opus manuum mearum mandate mihi. (Liber Isaiae 45, 11)

  • Et ponam omnes montes meos in viam, et semitæ meæ exaltabuntur. (Liber Isaiae 49, 11)

  • Hæc dicit Dominus: Quomodo si inveniatur granum in botro, et dicatur: Ne dissipes illud, quoniam benedictio est&nbnbsp;: sic faciam propter servos meos, ut non disperdam totum. (Liber Isaiae 65, 8)

  • Et educam de Jacob semen, et de Juda possidentem montes meos ; et hæreditabunt eam electi mei, et servi mei habitabunt ibi. (Liber Isaiae 65, 9)

  • Omnia hæc manus mea fecit, et facta sunt universa ista, dicit Dominus ; ad quem autem respiciam, nisi ad pauperculum, et contritum spiritu, et trementem sermones meos? (Liber Isaiae 66, 2)

  • Incrassati sunt et impinguati, et præterierunt sermones meos pessime. Causam viduæ non judicaverunt, causam pupilli non direxerunt, et judicium pauperum non judicaverunt. (Liber Ieremiae 5, 28)

  • a die qua egressi sunt patres eorum de terra Ægypti usque ad diem hanc. Et misi ad vos omnes servos meos prophetas per diem, consurgens diluculo, et mittens: (Liber Ieremiae 7, 25)

  • Hæc dicit Dominus adversum omnes vicinos meos pessimos, qui tangunt hæreditatem quam distribui populo meo Israël: Ecce ego evellam eos de terra sua, et domum Juda evellam de medio eorum. (Liber Ieremiae 12, 14)

  • Et possedi lumbare juxta verbum Domini, et posui circa lumbos meos. (Liber Ieremiae 13, 2)

  • Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Ecce ego inducam super civitatem hanc, et super omnes urbes ejus, universa mala quæ locutus sum adversum eam, quoniam induraverunt cervicem suam ut non audirent sermones meos. (Liber Ieremiae 19, 15)

  • Et ponam oculos meos super eos ad placandum, et reducam eos in terram hanc: et ædificabo eos, et non destruam: et plantabo eos, et non evellam. (Liber Ieremiae 24, 6)

  • eo quod non audierint verba mea, dicit Dominus, quæ misi ad eos per servos meos prophetas, de nocte consurgens et mittens: et non audistis, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 29, 19)


“O bem dura eternamente.” São Padre Pio de Pietrelcina