Fondare 25 Risultati per: Merces
His itaque transactis, factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens: Noli timere, Abram: ego protector tuus sum, et merces tua magna nimis. (Liber Genesis 15, 1)
Gyra omnes greges tuos, et separa cunctas oves varias, et sparso vellere ; quodcumque furvum, et maculosum, variumque fuerit, tam in ovibus quam in capris, erit merces mea. (Liber Genesis 30, 32)
Vos ergo confortamini, et non dissolvantur manus vestræ: erit enim merces operi vestro. (Liber II Paralipomenon 15, 7)
Quicumque tibi aliquid operatus fuerit, statim ei mercedem restitue, et merces mercenarii tui apud te omnino non remaneat. (Liber Thobis 4, 15)
ecce hæreditas Domini, filii ; merces, fructus ventris. (Liber Psalmorum 126, 3)
Impius facit opus instabile, seminanti autem justitiam merces fidelis. (Liber Proverbiorum 11, 18)
Justi autem in perpetuum vivent, et apud Dominum est merces eorum, et cogitatio illorum apud Altissimum. (Liber Sapientiae 5, 16)
Qui timetis Dominum, credite illi, et non evacuabitur merces vestra. (Liber Ecclesiasticus 2, 8)
Non impediaris orare semper, et ne verearis usque ad mortem justificari, quoniam merces Dei manet in æternum. (Liber Ecclesiasticus 18, 22)
ecce Dominus Deus in fortitudine veniet, et brachium ejus dominabitur: ecce merces ejus cum eo, et opus illius coram illo. (Liber Isaiae 40, 10)
Ecce Dominus auditum fecit in extremis terræ: Dicite filiæ Sion: Ecce Salvator tuus venit ; ecce merces ejus cum eo, et opus ejus coram illo. (Liber Isaiae 62, 11)
Hæc dicit Dominus: Quiescat vox tua a ploratu, et oculi tui a lacrimis, quia est merces operi tuo, ait Dominus, et revertentur de terra inimici: (Liber Ieremiae 31, 16)