Fondare 221 Risultati per: Moysen

  • Et ait Samuel ad populum: Dominus, qui fecit Moysen et Aaron, et eduxit patres nostros de terra Ægypti. (Liber I Samuelis 12, 6)

  • quomodo Jacob ingressus est in Ægyptum, et clamaverunt patres vestri ad Dominum: et misit Dominus Moysen et Aaron, et eduxit patres vestros de Ægypto, et collocavit eos in loco hoc. (Liber I Samuelis 12, 8)

  • Tu enim separasti eos tibi in hæreditatem de universis populis terræ, sicut locutus es per Moysen servum tuum quando eduxisti patres nostros de Ægypto, Domine Deus. (Liber I Regum 8, 53)

  • Benedictus Dominus, qui dedit requiem populo suo Israël, juxta omnia quæ locutus est : non cecidit ne unus quidem sermo ex omnibus bonis quæ locutus est per Moysen servum suum. (Liber I Regum 8, 56)

  • Misit Moysen servum suum ; Aaron quem elegit ipsum. (Liber Psalmorum 104, 26)

  • Et irritaverunt Moysen in castris ; Aaron, sanctum Domini. (Liber Psalmorum 105, 16)

  • Cum hæc illa adhuc diceret, ait adolescens: Quem sustinetis? non obedio præcepto regis, sed præcepto legis, quæ data est nobis per Moysen. (Liber II Maccabaeorum 7, 30)

  • qui eduxit ad dexteram Moysen, brachio majestatis suæ ; qui scidit aquas ante eos, ut faceret sibi nomen sempiternum ; (Liber Isaiae 63, 12)

  • Quia eduxi te de terra Ægypti, et de domo servientium liberavi te, et misi ante faciem tuam Moysen, et Aaron, et Mariam. (Prophetia Michaeae 6, 4)

  • Et ait illi Abraham: Habent Moysen et prophetas: audiant illos. (Evangelium secundum Lucam 16, 29)

  • Ait autem illi: Si Moysen et prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, credent. (Evangelium secundum Lucam 16, 31)

  • quia lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est. (Evangelium secundum Ioannem 1, 17)


“Se quiser me encontrar, vá visitar Jesus Sacramentado; eu também estou sempre lá.” São Padre Pio de Pietrelcina