Fondare 115 Risultati per: Mulieres

  • Cognito autem Judæ adventu, Timotheus præmisit mulieres et filios, et reliquum apparatum, in præsidium quod Carnion dicitur: erat enim inexpugnabile, et accessu difficile propter locorum angustias. (Liber II Maccabaeorum 12, 21)

  • Sponsus. Si ignoras te, o pulcherrima inter mulieres, egredere, et abi post vestigia gregum, et pasce hædos tuos juxta tabernacula pastorum. (Canticum Canticorum 1, 7)

  • Mulieres eorum insensatæ sunt, et nequissimi filii eorum. (Liber Sapientiae 3, 12)

  • Vinum et mulieres apostatare faciunt sapientes, et arguent sensatos. (Liber Ecclesiasticus 19, 2)

  • Lingua tertia mulieres viratas ejecit, et privavit illas laboribus suis. (Liber Ecclesiasticus 28, 19)

  • Tunc mota sunt corda et manus ipsorum: et doluerunt quasi parturientes mulieres. (Liber Ecclesiasticus 48, 21)

  • Populum meum exactores sui spoliaverunt, et mulieres dominatæ sunt eis. Popule meus, qui te beatum dicunt, ipsi te decipiunt, et viam gressuum tuorum dissipant. (Liber Isaiae 3, 12)

  • Et apprehendent septem mulieres virum unum in die illa, dicentes: Panem nostrum comedemus, et vestimentis nostris operiemur: tantummodo invocetur nomen tuum super nos ; aufer opprobrium nostrum. (Liber Isaiae 4, 1)

  • In die illa erit Ægyptus quasi mulieres ; et stupebunt, et timebunt a facie commotionis manus Domini exercituum, quam ipse movebit super eam. (Liber Isaiae 19, 16)

  • In siccitate messes illius conterentur. Mulieres venientes, et docentes eam ; non est enim populus sapiens: propterea non miserebitur ejus qui fecit eum, et qui formavit eum non parcet ei. (Liber Isaiae 27, 11)

  • Mulieres opulentæ, surgite, et audite vocem meam ; filiæ confidentes, percipite auribus eloquium meum. (Liber Isaiae 32, 9)

  • Filii colligunt ligna, et patres succendunt ignem, et mulieres conspergunt adipem, ut faciant placentas reginæ cæli, et libent diis alienis, et me ad iracundiam provocent. (Liber Ieremiae 7, 18)


Por que a tentação passada deixa na alma uma certa perturbação? perguntou um penitente a Padre Pio. Ele respondeu: “Você já presenciou um tremor de terra? Quando tudo estremece a sua volta, você também é sacudido; no entanto, não necessariamente fica enterrado nos destroços!” São Padre Pio de Pietrelcina