Fondare 153 Risultati per: Multi
Et viderunt eos abeuntes, et cognoverunt multi: et pedestres de omnibus civitatibus concurrerunt illuc, et prævenerunt eos. (Evangelium secundum Marcum 6, 33)
Et exclamans, et multum discerpens eum, exiit ab eo, et factus est sicut mortuus, ita ut multi dicerent: Quia mortuus est. (Evangelium secundum Marcum 9, 25)
Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi. (Evangelium secundum Marcum 10, 31)
Et comminabantur ei multi ut taceret. At ille multo magis clamabat: Fili David, miserere mei. (Evangelium secundum Marcum 10, 48)
Multi autem vestimenta sua straverunt in via: alii autem frondes cædebant de arboribus, et sternebant in via. (Evangelium secundum Marcum 11, 8)
Et sedens Jesus contra gazophylacium, aspiciebat quomodo turba jactaret æs in gazophylacium, et multi divites jactabant multa. (Evangelium secundum Marcum 12, 41)
multi enim venient in nomine meo, dicentes quia ego sum: et multos seducent. (Evangelium secundum Marcum 13, 6)
Multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum: et convenientia testimonia non erant. (Evangelium secundum Marcum 14, 56)
Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem, quæ in nobis completæ sunt, rerum: (Evangelium secundum Lucam 1, 1)
et erit gaudium tibi, et exsultatio, et multi in nativitate ejus gaudebunt: (Evangelium secundum Lucam 1, 14)
Et multi leprosi erant in Israël sub Eliseo propheta: et nemo eorum mundatus est nisi Naaman Syrus. (Evangelium secundum Lucam 4, 27)
Dico enim vobis quod multi prophetæ et reges voluerunt videre quæ vos videtis, et non viderunt: et audire quæ auditis, et non audierunt. (Evangelium secundum Lucam 10, 24)