Fondare 79 Risultati per: Multum

  • Prologus. Multorum nobis et magnorum per legem, et prophetas, aliosque qui secuti sunt illos, sapientia demonstrata est, in quibus oportet laudare Israël doctrinæ et sapientiæ causa, quia non solum ipsos loquentes necesse est esse peritos, sed etiam extraneos posse et dicentes et scribentes doctissimos fieri. Avus meus Jesus, postquam se amplius dedit ad diligentiam lectionis legis, et prophetarum, et aliorum librorum qui nobis a parentibus nostris traditi sunt, voluit et ipse scribere aliquid horum quæ ad doctrinam et sapientiam pertinent, ut desiderantes discere, et illorum periti facti, magis magisque attendant animo, et confirmentur ad legitimam vitam. Hortor itaque venire vos cum benevolentia, et attentiori studio lectionem facere, et veniam habere in illis, in quibus videmur, sequentes imaginem sapientiæ, deficere in verborum compositione. Nam deficiunt verba hebraica, quando fuerint translata ad alteram linguam: non autem solum hæc, sed et ipsa lex, et prophetæ, ceteraque aliorum librorum non parvam habent differentiam quando inter se dicuntur. Nam in octavo et trigesimo anno temporibus Ptolemæi Evergetis regis, postquam perveni in Ægyptum, et cum multum temporis ibi fuissem, inveni ibi libros relictos, non parvæ neque contemnendæ doctrinæ. Itaque bonum et necessarium putavi et ipse aliquam addere diligentiam et laborem interpretandi librum istum: et multa vigilia attuli doctrinam in spatio temporis, ad illa quæ ad finem ducunt, librum istum dare, et illis qui volunt animum intendere, et discere quemadmodum oporteat instituere mores, qui secundum legem Domini proposuerint vitam agere. Omnis sapientia a Domino Deo est: et cum illo fuit semper, et est ante ævum. (Liber Ecclesiasticus 1, 1)

  • Numerus dierum hominum, ut multum centum anni, quasi gutta aquæ maris deputati sunt: et sicut calculus arenæ, sic exigui anni in die ævi. (Liber Ecclesiasticus 18, 8)

  • Cum stulto ne multum loquaris, et cum insensato ne abieris. (Liber Ecclesiasticus 22, 14)

  • Vir multum jurans implebitur iniquitate, et non discedet a domo illius plaga. (Liber Ecclesiasticus 23, 12)

  • Loquela multum jurans horripilationem capiti statuet, et irreverentia ipsius obturatio aurium. (Liber Ecclesiasticus 27, 15)

  • Utere quasi homo frugi his quæ tibi apponuntur: ne, cum manducas multum, odio habearis. (Liber Ecclesiasticus 31, 19)

  • Et si coactus fueris in edendo multum, surge e medio, evome, et refrigerabit te, et non adduces corpori tuo infirmitatem. (Liber Ecclesiasticus 31, 25)

  • Vinum multum potatum irritationem, et iram, et ruinas multas facit. (Liber Ecclesiasticus 31, 38)

  • Amaritudo animæ vinum multum potatum. (Liber Ecclesiasticus 31, 39)

  • In medio magnatorum non præsumas: et ubi sunt senes non multum loquaris. (Liber Ecclesiasticus 32, 13)

  • Multam inveni in meipso sapientiam, et multum profeci in ea. (Liber Ecclesiasticus 51, 22)

  • Qui recedens ab eo misit nuntios ad Ægyptum, ut daret sibi equos et populum multum: numquid prosperabitur, vel consequetur salutem, qui fecit hæc? et qui dissolvit pactum, numquid effugiet? (Prophetia Ezechielis 17, 15)


“Peçamos a São José o dom da perseverança até o final”. São Padre Pio de Pietrelcina