Fondare 161 Risultati per: Nemo
Quoniam autem in lege nemo justificatur apud Deum, manifestum est: quia justus ex fide vivit. (Epistula ad Galatas 3, 11)
Fratres (secundum hominem dico) tamen hominis confirmatum testamentum nemo spernit, aut superordinat. (Epistula ad Galatas 3, 15)
De cetero, nemo mihi molestus sit: ego enim stigmata Domini Jesu in corpore meo porto. (Epistula ad Galatas 6, 17)
Nemo vos seducat inanibus verbis: propter hæc enim venit ira Dei in filios diffidentiæ. (Epistula ad Ephesios 5, 6)
Nemo enim umquam carnem suam odio habuit: sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam: (Epistula ad Ephesios 5, 29)
Hoc autem dico, ut nemo vos decipiat in sublimitate sermonum. (Epistula ad Colossenses 2, 4)
Nemo ergo vos judicet in cibo, aut in potu, aut in parte diei festi, aut neomeniæ, aut sabbatorum: (Epistula ad Colossenses 2, 16)
Nemo vos seducat, volens in humilitate, et religione angelorum, quæ non vidit ambulans, frustra inflatus sensu carnis suæ, (Epistula ad Colossenses 2, 18)
ut nemo moveatur in tribulationibus istis: ipsi enim scitis quod in hoc positi sumus. (Epistula I ad Thessalonicenses 3, 3)
Nemo adolescentiam tuam contemnat: sed exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in caritate, in fide, in castitate. (Epistula I ad Timotheum 4, 12)
Nemo militans Deo implicat se negotiis sæcularibus: ut ei placeat, cui se probavit. (Epistula II ad Timotheum 2, 4)
In prima mea defensione nemo mihi affuit, sed omnes me dereliquerunt: non illis imputetur. (Epistula II ad Timotheum 4, 16)