Fondare 215 Risultati per: Nocte

  • et applicuerunt se viri virtutis, et oppugnavit civitatem illam tota die et tota nocte, et tradita est civitas in manu ejus: (Liber I Maccabaeorum 5, 50)

  • Et cogitaverunt omnes iniqui, dicentes: Ecce Jonathas, et qui cum eo sunt, in silentio habitant confidenter: nunc ergo adducamus Bacchidem, et comprehendet eos omnes una nocte. (Liber I Maccabaeorum 9, 58)

  • Et misit speculatores in castra eorum: et reversi renuntiaverunt quod constituunt supervenire illis nocte. (Liber I Maccabaeorum 12, 26)

  • Cum occidisset autem sol, præcepit Jonathas suis vigilare, et esse in armis paratos ad pugnam tota nocte: et posuit custodes per circuitum castrorum. (Liber I Maccabaeorum 12, 27)

  • Et paravit Tryphon omnem equitatum, ut veniret illa nocte: erat autem nix multa valde, et non venit in Galaaditim. (Liber I Maccabaeorum 13, 22)

  • Jamnitis quoque nocte supervenit, et portum cum navibus succendit: ita ut lumen ignis appareret Jerosolymis a stadiis ducentis quadraginta. (Liber II Maccabaeorum 12, 9)

  • Quibus Judas cognitis, præcepit populo ut die ac nocte Dominum invocarent, quo, sicut semper, et nunc adjuvaret eos, (Liber II Maccabaeorum 13, 10)

  • Et dato signo suis Dei victoriæ, juvenibus fortissimis electis nocte aggressus aulam regiam, in castris interfecit viros quatuor millia, et maximum elephantorum cum his qui superpositi fuerant: (Liber II Maccabaeorum 13, 15)

  • Qui benedicit proximo suo voce grandi, de nocte consurgens maledicenti similis erit. (Liber Proverbiorum 27, 14)

  • Et de nocte surrexit, deditque prædam domesticis suis, et cibaria ancillis suis. (Liber Proverbiorum 31, 15)

  • Gustavit, et vidit quia bona est negotiatio ejus ; non extinguetur in nocte lucerna ejus. (Liber Proverbiorum 31, 18)

  • Et creabit Dominus super omnem locum montis Sion, et ubi invocatus est, nubem per diem et fumum, et splendorem ignis flammantis in nocte: super omnem enim gloriam protectio. (Liber Isaiae 4, 5)


“Deve-se caminhar em nuvens cada vez que se termina uma confissão!” São Padre Pio de Pietrelcina