Fondare 215 Risultati per: Nocte

  • Et egressus sum per portam vallis nocte, et ante fontem draconis, et ad portam stercoris, et considerabam murum Jerusalem dissipatum, et portas ejus consumptas igni. (Liber Nehemiae 2, 13)

  • Et ascendi per torrentem nocte, et considerabam murum, et reversus veni ad portam vallis, et redii. (Liber Nehemiae 2, 15)

  • Et oravimus Deum nostrum, et posuimus custodes super murum die ac nocte contra eos. (Liber Nehemiae 4, 9)

  • Et ingressus sum domum Semaiæ filii Dalaiæ filii Metabeel secreto. Qui ait : Tractemus nobiscum in domo Dei in medio templi, et claudamus portas ædis : quia venturi sunt ut interficiant te, et nocte venturi sunt ad occidendum te. (Liber Nehemiae 6, 10)

  • Ipsa autem nocte, incenso jecore piscis, fugabitur dæmonium. (Liber Thobis 6, 19)

  • Secunda vero nocte in copulatione sanctorum patriarcharum admitteris. (Liber Thobis 6, 20)

  • Tertia autem nocte, benedictionem consequeris, ut filii ex vobis procreentur incolumes. (Liber Thobis 6, 21)

  • Transacta autem tertia nocte, accipies virginem cum timore Domini, amore filiorum magis quam libidine ductus, ut in semine Abrahæ benedictionem in filiis consequaris. (Liber Thobis 6, 22)

  • Tunc hortatus est virginem Tobias, dixitque ei : Sara, exsurge, et deprecemur Deum hodie, et cras, et secundum cras : quia his tribus noctibus Deo jungimur ; tertia autem transacta nocte, in nostro erimus conjugio. (Liber Thobis 8, 4)

  • Quando orabas cum lacrimis, et sepeliebas mortuos, et derelinquebas prandium tuum, et mortuos abscondebas per diem in domo tua, et nocte sepeliebas eos, ego obtuli orationem tuam Domino. (Liber Thobis 12, 12)

  • Et assumentes arma sua bellica, sederunt per loca quæ ad angusti itineris tramitem dirigunt inter montosa, et erant custodientes ea tota die et nocte. (Liber Iudith 7, 5)

  • Stabitis vos ad portam nocte ista, et ego exeam cum abra mea: et orate, ut sicut dixistis, in diebus quinque respiciat Dominus populum suum Israël. (Liber Iudith 8, 32)


“Deus quer que as suas misérias sejam o trono da Sua misericórdia.” São Padre Pio de Pietrelcina