Fondare 578 Risultati per: Nunc

  • ita et isti nunc non crediderunt in vestram misericordiam: ut et ipsi misericordiam consequantur. (Epistula ad Romanos 11, 31)

  • Et hoc scientes tempus: quia hora est jam nos de somno surgere. Nunc enim propior est nostra salus, quam cum credidimus. (Epistula ad Romanos 13, 11)

  • Nunc vero ulterius locum non habens in his regionibus, cupiditatem autem habens veniendi ad vos ex multis jam præcedentibus annis: (Epistula ad Romanos 15, 23)

  • Nunc igitur proficiscar in Jerusalem ministrare sanctis. (Epistula ad Romanos 15, 25)

  • (quod nunc patefactum est per Scripturas prophetarum secundum præceptum æterni Dei, ad obeditionem fidei), in cunctis gentibus cogniti, (Epistula ad Romanos 16, 26)

  • lac vobis potum dedi, non escam: nondum enim poteratis: sed nec nunc quidem potestis: adhuc enim carnales estis. (Epistula I ad Corinthios 3, 2)

  • Nunc autem scripsi vobis non commisceri: si is qui frater nominatur, est fornicator, aut avarus, aut idolis serviens, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax, cum ejusmodi nec cibum sumere. (Epistula I ad Corinthios 5, 11)

  • sanctificatus est enim vir infidelis per mulierem fidelem, et sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem: alioquin filii vestri immundi essent, nunc autem sancti sunt. (Epistula I ad Corinthios 7, 14)

  • Sed non in omnibus est scientia. Quidam autem cum conscientia usque nunc idoli, quasi idolothytum manducant: et conscientia ipsorum cum sit infirma, polluitur. (Epistula I ad Corinthios 8, 7)

  • Nunc autem posuit Deus membra, unumquodque eorum in corpore sicut voluit. (Epistula I ad Corinthios 12, 18)

  • Nunc autem multa quidem membra, unum autem corpus. (Epistula I ad Corinthios 12, 20)

  • Videmus nunc per speculum in ænigmate: tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte: tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum. (Epistula I ad Corinthios 13, 12)


“Devemos odiar os nossos pecados, visto que o amor ao Senhor significa paz”. São Padre Pio de Pietrelcina