Fondare 202 Risultati per: Oculos

  • Leva in circuitu oculos tuos, et vide: omnes isti congregati sunt, venerunt tibi. Vivo ego, dicit Dominus, quia omnibus his velut ornamento vestieris, et circumdabis tibi eos quasi sponsa ; (Liber Isaiae 49, 18)

  • Levate in cælum oculos vestros, et videte sub terra deorsum: quia cæli sicut fumus liquescent, et terra sicut vestimentum atteretur, et habitatores ejus sicut hæc interibunt: salus autem mea in sempiternum erit, et justitia mea non deficiet. (Liber Isaiae 51, 6)

  • Leva in circuitu oculos tuos, et vide: omnes isti congregati sunt, venerunt tibi ; filii tui de longe venient et filiæ tuæ de latere surgent. (Liber Isaiae 60, 4)

  • Leva oculos tuos in directum, et vide ubi non prostrata sis. In viis sedebas, exspectans eos quasi latro in solitudine: et polluisti terram in fornicationibus tuis, et in malitiis tuis. (Liber Ieremiae 3, 2)

  • Tu autem vastata, quid facies? cum vestieris te coccino, cum ornata fueris monili aureo, et pinxeris stibio oculos tuos, frustra componeris: contempserunt te amatores tui ; animam tuam quærent. (Liber Ieremiae 4, 30)

  • Audi, popule stulte, qui non habes cor: qui habentes oculos, non videtis ; et aures, et non auditis. (Liber Ieremiae 5, 21)

  • Levate oculos vestros et videte, qui venitis ab aquilone: ubi est grex qui datus est tibi, pecus inclytum tuum? (Liber Ieremiae 13, 20)

  • Et ponam oculos meos super eos ad placandum, et reducam eos in terram hanc: et ædificabo eos, et non destruam: et plantabo eos, et non evellam. (Liber Ieremiae 24, 6)

  • et Sedecias rex Juda non effugiet de manu Chaldæorum, sed tradetur in manus regis Babylonis: et loquetur os ejus cum ore illius, et oculi ejus oculos illius videbunt: (Liber Ieremiae 32, 4)

  • et tu non effugies de manu ejus, sed comprehensione capieris, et in manu ejus traderis: et oculi tui oculos regis Babylonis videbunt, et os ejus cum ore tuo loquetur, et Babylonem introibis. (Liber Ieremiae 34, 3)

  • Oculos quoque Sedeciæ eruit, et vinxit eum compedibus ut duceretur in Babylonem. (Liber Ieremiae 39, 7)

  • Tolle illum, et pone super eum oculos tuos, nihilque ei mali facias: sed ut voluerit, sic facias ei. (Liber Ieremiae 39, 12)


“Na igreja se fala somente com Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina