Fondare 202 Risultati per: Oculos

  • Qui enim humiliatus fuerit, erit in gloria, et qui inclinaverit oculos, ipse salvabitur. (Liber Iob 22, 29)

  • Dives, cum dormierit, nihil secum auferet: aperiet oculos suos, et nihil inveniet. (Liber Iob 27, 19)

  • Si declinavit gressus meus de via, et si secutum est oculos meos cor meum, et si manibus meis adhæsit macula, (Liber Iob 31, 7)

  • Si negavi quod volebant pauperibus, et oculos viduæ expectare feci ; (Liber Iob 31, 16)

  • Non auferet a justo oculos suos: et reges in solio collocat in perpetuum, et illi eriguntur. (Liber Iob 36, 7)

  • Neque habitabit juxta te malignus, neque permanebunt injusti ante oculos tuos. (Liber Psalmorum 5, 6)

  • Respice, et exaudi me, Domine Deus meus. Illumina oculos meos, ne umquam obdormiam in morte ; (Liber Psalmorum 12, 4)

  • Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt. Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Sepulchrum patens est guttur eorum ; linguis suis dolose agebant. Venenum aspidum sub labiis eorum, quorum os maledictione et amaritudine plenum est ; veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. Contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt ; non est timor Dei ante oculos eorum. (Liber Psalmorum 13, 3)

  • Projicientes me nunc circumdederunt me ; oculos suos statuerunt declinare in terram. (Liber Psalmorum 16, 11)

  • Quoniam tu populum humilem salvum facies, et oculos superborum humiliabis. (Liber Psalmorum 17, 28)

  • Justitiæ Domini rectæ, lætificantes corda ; præceptum Domini lucidum, illuminans oculos. (Liber Psalmorum 18, 9)

  • Quoniam misericordia tua ante oculos meos est, et complacui in veritate tua. (Liber Psalmorum 25, 3)


“Onde há mais sacrifício, há mais generosidade.” São Padre Pio de Pietrelcina