Fondare 761 Risultati per: Omnis

  • Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit: non est enim potestas nisi a Deo: quæ autem sunt, a Deo ordinatæ sunt. (Epistula ad Romanos 13, 1)

  • Scriptum est enim: Vivo ego, dicit Dominus, quoniam mihi flectetur omne genu: et omnis lingua confitebitur Deo. (Epistula ad Romanos 14, 11)

  • ut non glorietur omnis caro in conspectu ejus. (Epistula I ad Corinthios 1, 29)

  • Omnis autem qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet, et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant: nos autem incorruptam. (Epistula I ad Corinthios 9, 25)

  • Volo autem vos scire quod omnis viri caput, Christus est: caput autem mulieris, vir: caput vero Christi, Deus. (Epistula I ad Corinthios 11, 3)

  • Omnis vir orans, aut prophetans velato capite, deturpat caput suum. (Epistula I ad Corinthios 11, 4)

  • Omnis autem mulier orans, aut prophetans non velato capite, deturpat caput suum: unum enim est ac si decalvetur. (Epistula I ad Corinthios 11, 5)

  • Non omnis caro, eadem caro: sed alia quidem hominum, alia vero pecorum, alia volucrum, alia autem piscium. (Epistula I ad Corinthios 15, 39)

  • Scientes autem quod non justificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Jesu Christi: et nos in Christo Jesu credimus, ut justificemur ex fide Christi, et non ex operibus legis: propter quod ex operibus legis non justificabitur omnis caro. (Epistula ad Galatas 2, 16)

  • Quicumque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt. Scriptum est enim: Maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quæ scripta sunt in libro legis ut faciat ea. (Epistula ad Galatas 3, 10)

  • Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum: quia scriptum est: Maledictus omnis qui pendet in ligno: (Epistula ad Galatas 3, 13)

  • Omnis enim lex in uno sermone impletur: Diliges proximum tuum sicut teipsum. (Epistula ad Galatas 5, 14)


“E’ na dor que o amor se torna mais forte.” São Padre Pio de Pietrelcina