Fondare 34 Risultati per: Ordinem

  • statui in loco post murum per circuitum populum in ordinem cum gladiis suis, et lanceis, et arcubus. (Liber Nehemiae 4, 13)

  • Et principes Levitarum, Hasebia, Serebia, et Josue filius Cedmihel : et fratres eorum per vices suas, ut laudarent et confiterentur juxta præceptum David viri Dei, et observarent æque per ordinem. (Liber Nehemiae 12, 24)

  • Cum autem venisset tempus singularum per ordinem puellarum ut intrarent ad regem, expletis omnibus quæ ad cultum muliebrem pertinebant, mensis duodecimus vertebatur: ita dumtaxat, ut sex mensibus oleo ungerentur myrrhino, et aliis sex quibusdam pigmentis et aromatibus uterentur. (Liber Esther 2, 12)

  • Evoluto autem tempore per ordinem, instabat dies quo Esther filia Abihail fratris Mardochæi, quam sibi adoptaverat in filiam, deberet intrare ad regem. Quæ non quæsivit muliebrem cultum, sed quæcumque voluit Egeus eunuchus custos virginum, hæc ei ad ornatum dedit. Erat enim formosa valde, et incredibili pulchritudine: omnium oculis gratiosa et amabilis videbatur. (Liber Esther 2, 15)

  • Ingressa igitur cuncta per ordinem ostia, stetit contra regem, ubi ille residebat super solium regni sui, indutus vestibus regiis, auroque fulgens, et pretiosis lapidibus: eratque terribilis aspectu. (Liber Esther 15, 9)

  • Numquid nosti ordinem cæli, et pones rationem ejus in terra? (Liber Iob 38, 33)

  • Juravit Dominus, et non pœnitebit eum: Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech. (Liber Psalmorum 109, 4)

  • Et pascentur agni juxta ordinem suum, et deserta in ubertatem versa advenæ comedent. (Liber Isaiae 5, 17)

  • Nonne cum adæquaverit faciem ejus, seret gith et cyminum sparget? et ponet triticum per ordinem, et hordeum, et milium, et viciam in finibus suis? (Liber Isaiae 28, 25)

  • Quis similis mei? vocet, et annuntiet: et ordinem exponat mihi, ex quo constitui populum antiquum ; ventura et quæ futura sunt annuntient eis. (Liber Isaiae 44, 7)

  • Paupercula, tempestate convulsa absque ulla consolatione, ecce ego sternam per ordinem lapides tuos, et fundabo te in sapphiris: (Liber Isaiae 54, 11)

  • Hæc dicit Dominus: Ecce ego convertam conversionem tabernaculorum Jacob, et tectis ejus miserebor: et ædificabitur civitas in excelso suo, et templum juxta ordinem suum fundabitur: (Liber Ieremiae 30, 18)


“Enquanto estivermos vivos sempre seremos tentados. A vida é uma contínua luta. Se às vezes há uma trégua é para respirarmos um pouco.” São Padre Pio de Pietrelcina