Fondare 21 Risultati per: Ozias

  • exsurgens Ozias infusus lacrimis, dixit: Æquo animo estote, fratres, et hos quinque dies expectemus a Domino misericordiam. (Liber Iudith 7, 23)

  • Hæc itaque cum audisset quoniam Ozias promisisset quod transacto quinto die traderet civitatem, misit ad presbyteros Chabri et Charmi. (Liber Iudith 8, 9)

  • Et venerunt ad illam, et dixit illis: Quod est hoc verbum, in quo consensit Ozias, ut tradat civitatem Assyriis si intra quinque dies non venerit vobis adjutorium? (Liber Iudith 8, 10)

  • Et dixerunt illi Ozias et presbyteri: Omnia quæ locuta es, vera sunt, et non est in sermonibus tuis ulla reprehensio. (Liber Iudith 8, 28)

  • Et dixit ad eam Ozias princeps Juda: Vade in pace, et Dominus sit tecum in ultionem inimicorum nostrorum. Et revertentes abierunt. (Liber Iudith 8, 34)

  • Porro Ozias princeps populi Israël dixit ad eam: Benedicta es tu, filia, a Domino Deo excelso præ omnibus mulieribus super terram. (Liber Iudith 13, 23)

  • Misit itaque Ozias nuntios per omnes civitates et regiones Israël. (Liber Iudith 15, 5)

  • In anno quo mortuus est rex Ozias, vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum ; et ea quæ sub ipso erant replebant templum. (Liber Isaiae 6, 1)

  • Ozias autem genuit Joatham. Joatham autem genuit Achaz. Achaz autem genuit Ezechiam. (Evangelium secundum Matthaeum 1, 9)


“Se você fala das próprias virtudes para se exibir ou para vã ostentação perde todo o mérito.” São Padre Pio de Pietrelcina