Fondare 161 Risultati per: Partem
Porro quia vidisti pedum, et digitorum partem testæ figuli, et partem ferream, regnum divisum erit: quod tamen de plantario ferri orietur, secundum quod vidisti ferrum mistum testæ ex luto. (Prophetia Danielis 2, 41)
Hæc ostendit mihi Dominus Deus: et ecce vocabat judicium ad ignem Dominus Deus ; et devoravit abyssum multam, et comedit simul partem. (Prophetia Amos 7, 4)
Et possidebit Dominus Judam partem suam in terra sanctificata, et eliget adhuc Jerusalem. (Prophetia Zachariae 2, 12)
Et ducam tertiam partem per ignem, et uram eos sicut uritur argentum, et probabo eos sicut probatur aurum. Ipse vocabit nomen meum, et ego exaudiam eum. Dicam: Populus meus es: et ipse dicet: Dominus Deus meus. (Prophetia Zachariae 13, 9)
porro unum est necessarium. Maria optimam partem elegit, quæ non auferetur ab ea. (Evangelium secundum Lucam 10, 42)
Si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit, non habens aliquam partem tenebrarum, erit lucidum totum, et sicut lucerna fulgoris illuminabit te. (Evangelium secundum Lucam 11, 36)
At illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis. (Evangelium secundum Lucam 24, 42)
Dicit ei Petrus: Non lavabis mihi pedes in æternum. Respondit ei Jesus: Si non lavero te, non habebis partem mecum. (Evangelium secundum Ioannem 13, 8)
Milites ergo cum crucifixissent eum, acceperunt vestimenta ejus (et fecerunt quatuor partes, unicuique militi partem) et tunicam. Erat autem tunica inconsutilis, desuper contexta per totum. (Evangelium secundum Ioannem 19, 23)
et fraudavit de pretio agri, conscia uxore sua: et afferens partem quamdam, ad pedes Apostolorum posuit. (Actus Apostolorum 5, 2)
gratias agentes Deo Patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine: (Epistula ad Colossenses 1, 12)
Testor coram Deo et Christo Jesu, et electis angelis, ut hæc custodias sine præjudicio, nihil faciens in alteram partem declinando. (Epistula I ad Timotheum 5, 21)