Fondare 94 Risultati per: Patri
Confiteor autem hoc tibi, quod secundum sectam quam dicunt hæresim, sic deservio Patri et Deo meo, credens omnibus quæ in lege et prophetis scripta sunt: (Actus Apostolorum 24, 14)
Deinde finis: cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum, et potestatem, et virtutem. (Epistula I ad Corinthios 15, 24)
gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Jesu Christi Deo et Patri, (Epistula ad Ephesios 5, 20)
Experimentum autem ejus cognoscite, quia sicut patri filius, mecum servivit in Evangelio. (Epistula ad Philippenses 2, 22)
Deo autem et Patri nostro gloria in sæcula sæculorum. Amen. (Epistula ad Philippenses 4, 20)
Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. Gratias agimus Deo, et Patri Domini nostri Jesu Christi semper pro vobis orantes: (Epistula ad Colossenses 1, 3)
gratias agentes Deo Patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine: (Epistula ad Colossenses 1, 12)
Omne, quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Jesu Christi, gratias agentes Deo et Patri per ipsum. (Epistula ad Colossenses 3, 17)
Deinde patres quidem carnis nostræ, eruditores habuimus, et reverebamur eos, non multo magis obtemperabimus Patri spirituum, et vivemus? (Epistula ad Hebraeos 12, 9)
et fecit nos regnum, et sacerdotes Deo et Patri suo: ipsi gloria et imperium in sæcula sæculorum. Amen. (Apocalypsis Ioannis 1, 6)