Fondare 49 Risultati per: Pauper
Ego autem mendicus sum et pauper ; Dominus sollicitus est mei. Adjutor meus et protector meus tu es ; Deus meus, ne tardaveris. (Liber Psalmorum 39, 18)
quique terrigenæ et filii hominum, simul in unum dives et pauper. (Liber Psalmorum 48, 3)
Ego sum pauper et dolens ; salus tua, Deus, suscepit me. (Liber Psalmorum 68, 30)
Ego vero egenus et pauper sum ; Deus, adjuva me. Adjutor meus et liberator meus es tu ; Domine, ne moreris. (Liber Psalmorum 69, 6)
Ne avertatur humilis factus confusus ; pauper et inops laudabunt nomen tuum. (Liber Psalmorum 73, 21)
Oratio ipsi David. Inclina, Domine, aurem tuam et exaudi me, quoniam inops et pauper sum ego. (Liber Psalmorum 85, 1)
Pauper sum ego, et in laboribus a juventute mea ; exaltatus autem, humiliatus sum et conturbatus. (Liber Psalmorum 87, 16)
Libera me, quia egenus et pauper ego sum, et cor meum conturbatum est intra me. (Liber Psalmorum 108, 22)
Melior est pauper et sufficiens sibi quam gloriosus et indigens pane. (Liber Proverbiorum 12, 9)
Est quasi dives, cum nihil habeat, et est quasi pauper, cum in multis divitiis sit. (Liber Proverbiorum 13, 7)
Redemptio animæ viri divitiæ suæ ; qui autem pauper est, increpationem non sustinet. (Liber Proverbiorum 13, 8)
Etiam proximo suo pauper odiosus erit: amici vero divitum multi. (Liber Proverbiorum 14, 20)