Fondare 34 Risultati per: Peccator

  • Sed omnia in futurum servantur incerta, eo quod universa æque eveniant justo et impio, bono et malo, mundo et immundo, immolanti victimas et sacrificia contemnenti. Sicut bonus, sic et peccator ; ut perjurus, ita et ille qui verum dejerat. (Liber Ecclesiastes 9, 2)

  • Cor nequam gravabitur in doloribus, et peccator adjiciet ad peccandum. (Liber Ecclesiasticus 3, 29)

  • Non ventiles te in omnem ventum, et non eas in omnem viam: sic enim omnis peccator probatur in duplici lingua. (Liber Ecclesiasticus 5, 11)

  • Noli fieri pro amico inimicus proximo: improperium enim et contumeliam malus hæreditabit: et omnis peccator invidus et bilinguis. (Liber Ecclesiasticus 6, 1)

  • A scintilla una augetur ignis, et ab uno doloso augetur sanguis: homo vero peccator sanguini insidiatur. (Liber Ecclesiasticus 11, 34)

  • Si communicabit lupus agno aliquando, sic peccator justo. (Liber Ecclesiasticus 13, 21)

  • Non effugiet in rapina peccator, et non retardabit sufferentia misericordiam facientis. (Liber Ecclesiasticus 16, 14)

  • In vanitate sua apprehenditur peccator: et superbus et maledicus scandalizabitur in illis. (Liber Ecclesiasticus 23, 8)

  • Ira et furor utraque execrabilia sunt, et vir peccator continens erit illorum. (Liber Ecclesiasticus 27, 33)

  • Homo enim iracundus incendit litem, et vir peccator turbabit amicos, et in medio pacem habentium immittet inimicitiam. (Liber Ecclesiasticus 28, 11)

  • Repromissorem fugit peccator et immundus. (Liber Ecclesiasticus 29, 21)

  • Bona repromissoris sibi ascribit peccator: et ingratus sensu derelinquet liberantem se. (Liber Ecclesiasticus 29, 22)


“Para mim, Deus está sempre fixo na minha mente e estampado no meu coração.” São Padre Pio de Pietrelcina