Fondare 132 Risultati per: Philisthiim

  • Et adjuvit eum Deus contra Philisthiim, et contra Arabes qui habitabant in Gurbaal, et contra Ammonitas. (Liber II Paralipomenon 26, 7)

  • Philisthiim quoque diffusi sunt per urbes campestres, et ad meridiem Juda: ceperuntque Bethsames, et Ajalon, et Gaderoth, Socho quoque, et Thamnan, et Gamzo, cum viculis suis, et habitaverunt in eis. (Liber II Paralipomenon 28, 18)

  • et persecutus est eum in descensu Bethoron usque in campum, et ceciderunt ex eis octingenti viri, reliqui autem fugerunt in terram Philisthiim. (Liber I Maccabaeorum 3, 24)

  • et contrivit principes Tyriorum, et omnes duces Philisthiim: (Liber Ecclesiasticus 46, 21)

  • contrivit enim inimicos undique, et extirpavit Philisthiim contrarios usque in hodiernum diem: contrivit cornu ipsorum usque in æternum. (Liber Ecclesiasticus 47, 8)

  • qui sedent in monte Seir, et Philisthiim, et stultus populus qui habitat in Sichimis. (Liber Ecclesiasticus 50, 28)

  • Projecisti enim populum tuum, domum Jacob, quia repleti sunt ut olim, et augeres habuerunt ut Philisthiim, et pueris alienis adhæserunt. (Liber Isaiae 2, 6)

  • Syriam ab oriente, et Philisthiim ab occidente ; et devorabunt Israël toto ore. In omnibus his non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta. (Liber Isaiae 9, 12)

  • Et volabunt in humeros Philisthiim per mare, simul prædabuntur filios orientis ; Idumæa et Moab præceptum manus eorum, et filii Ammon obedientes erunt. (Liber Isaiae 11, 14)

  • et universis generaliter: cunctis regibus terræ Ausitidis, et cunctis regibus terræ Philisthiim, et Ascaloni, et Gazæ, et Accaron, et reliquiis Azoti: (Liber Ieremiae 25, 20)

  • pro adventu diei in quo vastabuntur omnes Philisthiim, et dissipabitur Tyrus et Sidon cum omnibus reliquis auxiliis suis: depopulatus est enim Dominus Palæstinos, reliquias insulæ Cappadociæ. (Liber Ieremiae 47, 4)

  • Et hæreditabunt hi, qui ad austrum sunt, montem Esau, et qui in campestribus, Philisthiim: et possidebunt regionem Ephraim et regionem Samariæ, et Benjamin possidebit Galaad. (Prophetia Abdiae 1, 19)


“Cada Missa lhe obtém um grau mais alto de gloria no Céu!” São Padre Pio de Pietrelcina