Fondare 280 Risultati per: Porro

  • Porro Joab filius Sarviæ, et pueri David, egressi sunt, et occurrerunt eis juxta piscinam Gabaon. Et cum in unum convenissent, e regione sederunt: hi ex una parte piscinæ, et illi ex altera. (Liber II Samuelis 2, 13)

  • Erant autem ibi tres filii Sarviæ, Joab, et Abisai, et Asaël: porro Asaël cursor velocissimus fuit, quasi unus de capreis quæ morantur in silvis. (Liber II Samuelis 2, 18)

  • Porro Joab reversus, omisso Abner, congregavit omnem populum: et defuerunt de pueris David decem et novem viri, excepto Asaële. (Liber II Samuelis 2, 30)

  • Et post eum Cheleab, de Abigail uxore Nabal Carmeli: porro tertius Absalom, filius Maacha filiæ Tholmai regis Gessur. (Liber II Samuelis 3, 3)

  • Dixit autem David ad Joab, et ad omnem populum qui erat cum eo: Scindite vestimenta vestra, et accingimini saccis, et plangite ante exequias Abner. Porro rex David sequebatur feretrum. (Liber II Samuelis 3, 31)

  • Ego autem adhuc delicatus, et unctus rex: porro viri isti filii Sarviæ duri sunt mihi: retribuat Dominus facienti malum juxta malitiam suam. (Liber II Samuelis 3, 39)

  • et David saltabat totis viribus ante Dominum: porro David erat accinctus ephod lineo. (Liber II Samuelis 6, 14)

  • Joab autem filius Sarviæ erat super exercitum: porro Josaphat filius Ahilud erat a commentariis: (Liber II Samuelis 8, 16)

  • Porro Miphiboseth habitabat in Jerusalem, quia de mensa regis jugiter vescebatur: et erat claudus utroque pede. (Liber II Samuelis 9, 13)

  • Porro non est locutus Absalom ad Amnon nec malum nec bonum: oderat enim Absalom Amnon, eo quod violasset Thamar sororem suam. (Liber II Samuelis 13, 22)

  • Porro Absalom fugiens abiit ad Tholomai filium Ammiud regem Gessur. Luxit ergo David filium suum cunctis diebus. (Liber II Samuelis 13, 37)

  • Porro sicut Absalom, vir non erat pulcher in omni Israël, et decorus nimis: a vestigio pedis usque ad verticem non erat in eo ulla macula. (Liber II Samuelis 14, 25)


“Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!” São Padre Pio de Pietrelcina