Fondare 169 Risultati per: Potest

  • Sic amplificatus est Elias in mirabilibus suis. Et quis potest similiter sic gloriari tibi? (Liber Ecclesiasticus 48, 4)

  • Coangustatum est enim stratum, ita ut alter decidat ; et pallium breve utrumque operire non potest. (Liber Isaiae 28, 20)

  • Numquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui? Etsi illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui. (Liber Isaiae 49, 15)

  • Quærite Dominum dum inveniri potest ; invocate eum dum prope est. (Liber Isaiae 55, 6)

  • Impii autem quasi mare fervens, quod quiescere non potest, et redundant fluctus ejus in conculcationem et lutum. (Liber Isaiae 57, 20)

  • Si mutare potest Æthiops pellem suam, aut pardus varietates suas, et vos poteritis benefacere, cum didiceritis malum. (Liber Ieremiae 13, 23)

  • quare futurus es velut vir vagus, ut fortis qui non potest salvare? Tu autem in nobis es, Domine, et nomen tuum invocatum est super nos: ne derelinquas nos. (Liber Ieremiae 14, 9)

  • et dices ad eos: Hæc dicit Dominus exercituum: Sic conteram populum istum, et civitatem istam, sicut conteritur vas figuli, quod non potest ultra instaurari: et in Topheth sepelientur, eo quod non sit alius locus ad sepeliendum. (Liber Ieremiae 19, 11)

  • Hæc dicit Dominus: Si irritum potest fieri pactum meum cum die, et pactum meum cum nocte, ut non sit dies et nox in tempore suo, (Liber Ieremiae 33, 20)

  • Succiderunt saltum ejus, ait Dominus, qui supputari non potest: multiplicati sunt super locustas, et non est eis numerus. (Liber Ieremiae 46, 23)

  • Et mensus est mille, et traduxit me per aquam usque ad renes. Et mensus est mille, torrentem quem non potui pertransire, quoniam intumuerant aquæ profundi torrentis, qui non potest transvadari. (Prophetia Ezechielis 47, 5)

  • Quod autem vidisti ferrum mistum testæ ex luto, commiscebuntur quidem humano semine, sed non adhærebunt sibi, sicut ferrum misceri non potest testæ. (Prophetia Danielis 2, 43)


“Deus não opera prodígios onde não há fé.” São Padre Pio de Pietrelcina