Fondare 394 Risultati per: Principes

  • Spiritus vero induit Amasai principem inter triginta, et ait: Tui sumus, o David, et tecum, fili Isai. Pax, pax tibi, et pax adjutoribus tuis: te enim adjuvat Deus tuus. Suscepit ergo eos David, et constituit principes turmæ. (Liber I Paralipomenon 12, 18)

  • Porro de Manasse transfugerunt ad David, quando veniebat cum Philisthiim adversus Saul ut pugnaret: et non dimicavit cum eis, quia inito consilio remiserunt eum principes Philisthinorum, dicentes: Periculo capitis nostri revertetur ad dominum suum Saul. (Liber I Paralipomenon 12, 19)

  • Quando igitur reversus est in Siceleg, transfugerunt ad eum de Manasse, Ednas, et Jozabad, et Jedihel, et Michaël, et Ednas, et Jozabad, et Eliu, et Salathi, principes millium in Manasse. (Liber I Paralipomenon 12, 20)

  • Hi præbuerunt auxilium David adversus latrunculos: omnes enim erant viri fortissimi, et facti sunt principes in exercitu. (Liber I Paralipomenon 12, 21)

  • Sadoc etiam puer egregiæ indolis, et domus patris ejus, principes viginti duo. (Liber I Paralipomenon 12, 28)

  • De filiis quoque Issachar viri eruditi, qui noverant singula tempora ad præcipiendum quid facere deberet Israël, principes ducenti: omnis autem reliqua tribus eorum consilium sequebatur. (Liber I Paralipomenon 12, 32)

  • Et de Nephthali, principes mille, et cum eis instructi clypeo et hasta, triginta et septem millia. (Liber I Paralipomenon 12, 34)

  • et dixit ad eos: Vos, qui estis principes familiarum Leviticarum, sanctificamini cum fratribus vestris, et afferte arcam Domini Dei Israël ad locum qui ei præparatus est: (Liber I Paralipomenon 15, 12)

  • dixerunt principes filiorum Ammon ad Hanon: Tu forsitan putas, quod David honoris causa in patrem tuum miserit qui consolentur te: nec animadvertis quod ut explorent, et investigent, et scrutentur terram tuam, venerint ad te servi ejus. (Liber I Paralipomenon 19, 3)

  • Dixitque David ad Joab et ad principes populi: Ite, et numerate Israël a Bersabee usque Dan: et afferte mihi numerum ut sciam. (Liber I Paralipomenon 21, 2)

  • Et congregavit omnes principes Israël, et sacerdotes atque Levitas. (Liber I Paralipomenon 23, 2)

  • Filii Semei: Salomith, et Hosiel, et Aran, tres: isti principes familiarum Leedan. (Liber I Paralipomenon 23, 9)


“O Senhor sempre orienta e chama; mas não se quer segui-lo e responder-lhe, pois só se vê os próprios interesses. Às vezes, pelo fato de se ouvir sempre a Sua voz, ninguém mais se apercebe dela; mas o Senhor ilumina e chama. São os homens que se colocam na posição de não conseguir mais escutar.” São Padre Pio de Pietrelcina