Fondare 97 Risultati per: Prius
Quod si quis peregrinorum in vestram voluerit transire coloniam, et facere Phase Domini, circumcidetur prius omne masculinum ejus, et tunc rite celebrabit : eritque sicut indigena terræ : si quis autem circumcisus non fuerit, non vescetur ex eo. (Liber Exodus 12, 48)
emittens crabrones prius, qui fugabunt Hevæum, et Chananæum, et Hethæum, antequam introëas. (Liber Exodus 23, 28)
sic faciens et de hoc vitulo quomodo fecit et prius: et rogante pro eis sacerdote, propitius erit eis Dominus. (Liber Leviticus 4, 20)
lotis prius intestinis et pedibus: totumque simul arietem incendit super altare, eo quod esset holocaustum suavissimi odoris Domino, sicut præceperat ei. (Liber Leviticus 8, 21)
lotis aqua prius intestinis et pedibus. (Liber Leviticus 9, 14)
Quod si ultra apparuerit in his locis, quæ prius immaculata erant, lepra volatilis et vaga, debet igne comburi. (Liber Leviticus 13, 57)
revertetur Aaron in tabernaculum testimonii, et depositis vestibus, quibus prius indutus erat, cum intraret sanctuarium, relictisque ibi, (Liber Leviticus 16, 23)
tollet sacerdos de manu ejus sacrificium zelotypiæ, et elevabit illud coram Domino, imponetque illud super altare, ita dumtaxat ut prius: (Liber Numeri 5, 25)
Ulciscere prius filios Israël de Madianitis, et sic colligeris ad populum tuum. (Liber Numeri 31, 2)
In Seir autem prius habitaverunt Horrhæi: quibus expulsis atque deletis, habitaverunt filii Esau, sicut fecit Israël in terra possessionis suæ, quam dedit illi Dominus. (Liber Deuteronomii 2, 12)
Et procidi ante Dominum sicut prius, quadraginta diebus et noctibus panem non comedens, et aquam non bibens, propter omnia peccata vestra quæ gessistis contra Dominum, et eum ad iracundiam provocastis: (Liber Deuteronomii 9, 18)
Scripsitque in tabulis, juxta id quod prius scripserat, verba decem, quæ locutus est Dominus ad vos in monte de medio ignis, quando populus congregatus est: et dedit eas mihi. (Liber Deuteronomii 10, 4)