Fondare 9 Risultati per: Projectus
In te projectus sum ex utero ; de ventre matris meæ Deus meus es tu: (Liber Psalmorum 21, 11)
Ego autem dixi in excessu mentis meæ: Projectus sum a facie oculorum tuorum: ideo exaudisti vocem orationis meæ, dum clamarem ad te. (Liber Psalmorum 30, 23)
Et alius alibi projectus semivivus, propter quam moriebatur causam demonstrabat mortis. (Liber Sapientiae 18, 18)
tu autem projectus es de sepulchro tuo, quasi stirps inutilis pollutus, et obvolutus cum his qui interfecti sunt gladio, et descenderunt ad fundamenta laci, quasi cadaver putridum. (Liber Isaiae 14, 19)
Sepultura asini sepelietur, putrefactus et projectus extra portas Jerusalem. (Liber Ieremiae 22, 19)
Projectus est vitulus tuus, Samaria ; iratus est furor meus in eos. Usquequo non poterunt emundari? (Prophetia Osee 8, 5)
Et projectus est draco ille magnus, serpens antiquus, qui vocatur diabolus, et Satanas, qui seducit universum orbem: et projectus est in terram, et angeli ejus cum illo missi sunt. (Apocalypsis Ioannis 12, 9)
Et audivi vocem magnam in cælo dicentem: Nunc facta est salus, et virtus, et regnum Dei nostri, et potestas Christi ejus: quia projectus est accusator fratrum nostrorum, qui accusabat illos ante conspectum Dei nostri die ac nocte. (Apocalypsis Ioannis 12, 10)
Et postquam vidit draco quod projectus esset in terram, persecutus est mulierem, quæ peperit masculum: (Apocalypsis Ioannis 12, 13)