Fondare 629 Risultati per: Propter

  • Propter quod et Jesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est. (Epistula ad Hebraeos 13, 12)

  • Propter quod abjicientes omnem immunditiam, et abundantiam malitiæ, in mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras. (Epistula Iacobi 1, 21)

  • concupiscitis, et non habetis: occiditis, et zelatis: et non potestis adipisci: litigatis, et belligeratis, et non habetis, propter quod non postulatis. (Epistula Iacobi 4, 2)

  • majorem autem dat gratiam. Propter quod dicit: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. (Epistula Iacobi 4, 6)

  • Propter quod succincti lumbos mentis vestræ, sobrii, perfecte sperate in eam, quæ offertur vobis, gratiam, in revelationem Jesu Christi: (Epistula I Petri 1, 13)

  • præcogniti quidem ante mundi constitutionem, manifestati autem novissimis temporibus propter vos, (Epistula I Petri 1, 20)

  • Propter quod continet Scriptura: Ecce pono in Sion lapidem summum angularem, electum, pretiosum: et qui crediderit in eum, non confundetur. (Epistula I Petri 2, 6)

  • Subjecti igitur estote omni humanæ creaturæ propter Deum: sive regi quasi præcellenti: (Epistula I Petri 2, 13)

  • Hæc est enim gratia, si propter Dei conscientiam sustinet quis tristitias, patiens injuste. (Epistula I Petri 2, 19)

  • Sed et si quid patimini propter justitiam, beati. Timorem autem eorum ne timueritis, et non conturbemini. (Epistula I Petri 3, 14)

  • Propter hoc enim et mortuis evangelizatum est: ut judicentur quidem secundum homines in carne, vivant autem secundum Deum in spiritu. (Epistula I Petri 4, 6)

  • Propter quod incipiam vos semper commonere de his: et quidem scientes et confirmatos vos in præsenti veritate. (Epistula II Petri 1, 12)


“De todos os que vierem pedir meu auxílio, nunca perderei nenhum!” São Padre Pio de Pietrelcina