Fondare 24 Risultati per: Puella
Igitur puella, cui ego dixero: Inclina hydriam tuam ut bibam: et illa responderit: Bibe, quin et camelis tuis dabo potum: ipsa est quam præparasti servo tuo Isaac: et per hoc intelligam quod feceris misericordiam cum domino meo. (Liber Genesis 24, 14)
puella decora nimis, virgoque pulcherrima, et incognita viro: descenderat autem ad fontem, et impleverat hydriam, ac revertebatur. (Liber Genesis 24, 16)
Cucurrit itaque puella, et nuntiavit in domum matris suæ omnia quæ audierat. (Liber Genesis 24, 28)
Responderuntque fratres ejus et mater: Maneat puella saltem decem dies apud nos, et postea proficiscetur. (Liber Genesis 24, 55)
Respondit : Vade. Perrexit puella et vocavit matrem suam. (Liber Exodus 2, 8)
Sin autem vidua, vel repudiata, et absque liberis reversa fuerit ad domum patris sui: sicut puella consueverat, aletur cibis patris sui. Omnis alienigena comedendi ex eis non habet potestatem. (Liber Leviticus 22, 13)
Quod si verum est quod objicit, et non est in puella inventa virginitas, (Liber Deuteronomii 22, 20)
educes utrumque ad portam civitatis illius, et lapidibus obruentur: puella, quia non clamavit, cum esset in civitate: vir, quia humiliavit uxorem proximi sui: et auferes malum de medio tui. (Liber Deuteronomii 22, 24)
puella nihil patietur, nec est rea mortis: quoniam sicut latro consurgit contra fratrem suum, et occidit animam ejus, ita et puella perpessa est. (Liber Deuteronomii 22, 26)
Dixitque Booz juveni, qui messoribus præerat: Cujus est hæc puella? (Liber Ruth 2, 5)
fiatque domus tua sicut domus Phares, quem Thamar peperit Judæ, de semine quod tibi dederit Dominus ex hac puella. (Liber Ruth 4, 12)
Erat autem puella pulchra nimis, dormiebatque cum rege, et ministrabat ei : rex vero non cognovit eam. (Liber I Regum 1, 4)