Fondare 219 Risultati per: Quare

  • Et dixit vir ad collegam suum: Venite et mittamus sortes, et sciamus quare hoc malum sit nobis. Et miserunt sortes, et cecidit sors super Jonam. (Prophetia Ionae 1, 7)

  • Nunc quare mœrore contraheris? numquid rex non est tibi, aut consiliarius tuus periit, quia comprehendit te dolor sicut parturientem? (Prophetia Michaeae 4, 9)

  • Quare ostendisti mihi iniquitatem et laborem, videre prædam et injustitiam contra me? Et factum est judicium, et contradictio potentior. (Prophetia Habacuc 1, 3)

  • Mundi sunt oculi tui, ne videas malum, et respicere ad iniquitatem non poteris. Quare respicis super iniqua agentes, et taces devorante impio justiorem se? (Prophetia Habacuc 1, 13)

  • Numquid non pater unus omnium nostrum? numquid non Deus unus creavit nos? quare ergo despicit unusquisque nostrum fratrem suum, violans pactum patrum nostrorum? (Prophetia Malachiae 2, 10)

  • Et videntes pharisæi, dicebant discipulis ejus: Quare cum publicanis et peccatoribus manducat magister vester? (Evangelium secundum Matthaeum 9, 11)

  • Tunc accesserunt ad eum discipuli Joannis, dicentes: Quare nos, et pharisæi, jejunamus frequenter: discipuli autem tui non jejunant? (Evangelium secundum Matthaeum 9, 14)

  • Et accedentes discipuli dixerunt ei: Quare in parabolis loqueris eis? (Evangelium secundum Matthaeum 13, 10)

  • Et continuo Jesus extendens manum, apprehendit eum: et ait illi: Modicæ fidei, quare dubitasti? (Evangelium secundum Matthaeum 14, 31)

  • Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum? non enim lavant manus suas cum panem manducant. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 2)

  • Ipse autem respondens ait illis: Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram? Nam Deus dixit: (Evangelium secundum Matthaeum 15, 3)

  • Quare non intelligitis, quia non de pane dixi vobis: Cavete a fermento pharisæorum et sadducæorum? (Evangelium secundum Matthaeum 16, 11)


“O verdadeiro servo de Deus é aquele que usa a caridade para com seu próximo, que está decidido a fazer a vontade de Deus a todo custo, que vive em profunda humildade e simplicidade”. São Padre Pio de Pietrelcina