Fondare 176 Risultati per: Quidam

  • Factus est autem clamor magnus. Et surgentes quidam pharisæorum, pugnabant, dicentes: Nihil mali invenimus in homine isto: quid si spiritus locutus est ei, aut angelus? (Actus Apostolorum 23, 9)

  • Facta autem die collegerunt se quidam ex Judæis, et devoverunt, se dicentes neque manducaturos, neque bibituros donec occiderent Paulum. (Actus Apostolorum 23, 12)

  • Quidam autem ex Asia Judæi, quos oportebat apud te præsto esse, et accusare si quid haberent adversum me: (Actus Apostolorum 24, 19)

  • Et cum dies plures ibi demorarentur, Festus regi indicavit de Paulo, dicens: Vir quidam est derelictus a Felice vinctus, (Actus Apostolorum 25, 14)

  • Et quidam credebant his quæ dicebantur: quidam vero non credebant. (Actus Apostolorum 28, 24)

  • Quid enim si quidam illorum non crediderunt? numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit? Absit. (Epistula ad Romanos 3, 3)

  • et non (sicut blasphemamur, et sicut aiunt quidam nos dicere) faciamus mala ut veniant bona: quorum damnatio justa est. (Epistula ad Romanos 3, 8)

  • Tamquam non venturus sim ad vos, sic inflati sunt quidam. (Epistula I ad Corinthios 4, 18)

  • Et hæc quidam fuistis: sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed justificati estis in nomine Domini nostri Jesu Christi, et in Spiritu Dei nostri. (Epistula I ad Corinthios 6, 11)

  • Sed non in omnibus est scientia. Quidam autem cum conscientia usque nunc idoli, quasi idolothytum manducant: et conscientia ipsorum cum sit infirma, polluitur. (Epistula I ad Corinthios 8, 7)

  • Neque idololatræ efficiamini, sicut quidam ex ipsis: quemadmodum scriptum est: Sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere. (Epistula I ad Corinthios 10, 7)

  • Neque fornicemur, sicut quidam ex ipsis fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti tria millia. (Epistula I ad Corinthios 10, 8)


“O bem dura eternamente.” São Padre Pio de Pietrelcina