Fondare 624 Risultati per: Quis

  • Hæc est enim gratia, si propter Dei conscientiam sustinet quis tristitias, patiens injuste. (Epistula I Petri 2, 19)

  • Et quis est qui vobis noceat, si boni æmulatores fueritis? (Epistula I Petri 3, 13)

  • Si quis loquitur, quasi sermones Dei: si quis ministrat, tamquam ex virtute, quam administrat Deus: ut in omnibus honorificetur Deus per Jesum Christum: cui est gloria et imperium in sæcula sæculorum. Amen. (Epistula I Petri 4, 11)

  • quoniam tempus est ut incipiat judicium a domo Dei. Si autem primum a nobis, quis finis eorum, qui non credunt Dei Evangelio? (Epistula I Petri 4, 17)

  • libertatem illis promittentes, cum ipsi servi sint corruptionis: a quo enim quis superatus est, hujus et servus est. (Epistula II Petri 2, 19)

  • Filioli mei, hæc scribo vobis, ut non peccetis. Sed et si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum justum: (Epistula I Ioannis 2, 1)

  • Nolite diligere mundum, neque ea quæ in mundo sunt. Si quis diligit mundum, non est caritas Patris in eo: (Epistula I Ioannis 2, 15)

  • Quis est mendax, nisi is qui negat quoniam Jesus est Christus? Hic est antichristus, qui negat Patrem, et Filium. (Epistula I Ioannis 2, 22)

  • Si quis dixerit: Quoniam diligo Deum, et fratrem suum oderit, mendax est. Qui enim non diligit fratrem suum quem vidit, Deum, quem non vidit, quomodo potest diligere? (Epistula I Ioannis 4, 20)

  • Quis est, qui vincit mundum, nisi qui credit quoniam Jesus est Filius Dei? (Epistula I Ioannis 5, 5)

  • Qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petat, et dabitur ei vita peccanti non ad mortem. Est peccatum ad mortem: non pro illo dico ut roget quis. (Epistula I Ioannis 5, 16)

  • Si quis venit ad vos, et hanc doctrinam non affert, nolite recipere eum in domum, nec Ave ei dixeritis. (Epistula II Ioannis 1, 10)


“O grau sublime da humildade é não só reconhecer a abnegação, mas amá-la.” São Padre Pio de Pietrelcina