Fondare 787 Risultati per: Quoque

  • Dixit quoque Dominus ad Moysen : Ingredere ad Pharaonem, et dices ad eum : Hæc dicit Dominus : Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi : (Liber Exodus 8, 1)

  • Dixit quoque Dominus ad Moysen : Consurge diluculo, et sta coram Pharaone : egredietur enim ad aquas : et dices ad eum : Hæc dicit Dominus : Dimitte populum meum ut sacrificet mihi. (Liber Exodus 8, 20)

  • Ait Moyses : Hostias quoque et holocausta dabis nobis, quæ offeramus Domino Deo nostro. (Liber Exodus 10, 25)

  • Dixit quoque Dominus ad Moysen et Aaron in terra Ægypti : (Liber Exodus 12, 1)

  • Tulit quoque Moyses ossa Joseph secum : eo quod adjurasset filios Israël, dicens : Visitabit vos Deus ; efferte ossa mea hinc vobiscum. (Liber Exodus 13, 19)

  • Dixit quoque Moyses ad Aaron : Dic universæ congregationi filiorum Israël : Accedite coram Domino : audivit enim murmur vestrum. (Liber Exodus 16, 9)

  • Factum est ergo vespere, et ascendens coturnix, cooperuit castra : mane quoque ros jacuit per circuitum castrorum. (Liber Exodus 16, 13)

  • Sacerdotes quoque qui accedunt ad Dominum, sanctificentur, ne percutiat eos. (Liber Exodus 19, 22)

  • Dentem quoque si excusserit servo vel ancillæ suæ, similiter dimittet eos liberos. (Liber Exodus 21, 27)

  • Si bos cornu percusserit virum aut mulierem, et mortui fuerint, lapidibus obruetur : et non comedentur carnes ejus, dominus quoque bovis innocens erit. (Liber Exodus 21, 28)

  • Filium quoque et filiam si cornu percusserit, simili sententiæ subjacebit. (Liber Exodus 21, 31)

  • De bobus quoque, et ovibus similiter facies : septem diebus sit cum matre sua, die octava reddes illum mihi. (Liber Exodus 22, 30)


“Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!” São Padre Pio de Pietrelcina