Fondare 242 Risultati per: Regnum

  • Igitur post finem dierum, ego Nabuchodonosor oculos meos ad cælum levavi, et sensus meus redditus est mihi: et Altissimo benedixi, et viventem in sempiternum laudavi et glorificavi: quia potestas ejus potestas sempiterna, et regnum ejus in generationem et generationem. (Prophetia Danielis 4, 31)

  • O rex, Deus altissimus regnum et magnificentiam, gloriam et honorem dedit Nabuchodonosor patri tuo. (Prophetia Danielis 5, 18)

  • Et hæc est interpretatio sermonis. Mane: numeravit Deus regnum tuum, et complevit illud. (Prophetia Danielis 5, 26)

  • Phares: divisum est regnum tuum, et datum est Medis, et Persis. (Prophetia Danielis 5, 28)

  • Et Darius Medus successit in regnum, annos natus sexaginta duos. (Prophetia Danielis 5, 31)

  • Placuit Dario, et constituit super regnum satrapas centum viginti ut essent in toto regno suo. (Prophetia Danielis 6, 1)

  • Porro rex cogitabat constituere eum super omne regnum: unde principes, et satrapæ quærebant occasionem ut invenirent Danieli ex latere regis: nullamque causam, et suspicionem reperire potuerunt, eo quod fidelis esset, et omnis culpa, et suspicio non inveniretur in eo. (Prophetia Danielis 6, 4)

  • A me constitutum est decretum, ut in universo imperio et regno meo, tremiscant et paveant Deum Danielis: ipse est enim Deus vivens, et æternus in sæcula, et regnum ejus non dissipabitur, et potestas ejus usque in æternum. (Prophetia Danielis 6, 26)

  • Porro Daniel perseveravit usque ad regnum Darii, regnumque Cyri Persæ. (Prophetia Danielis 6, 28)

  • Et dedit ei potestatem, et honorem, et regnum: et omnes populi, tribus, et linguæ ipsi servient: potestas ejus, potestas æterna, quæ non auferetur: et regnum ejus, quod non corrumpetur. (Prophetia Danielis 7, 14)

  • Suscipient autem regnum sancti Dei altissimi, et obtinebunt regnum usque in sæculum, et sæculum sæculorum. (Prophetia Danielis 7, 18)

  • donec venit antiquus dierum, et judicium dedit sanctis Excelsi, et tempus advenit, et regnum obtinuerunt sancti. (Prophetia Danielis 7, 22)


“Não há nada mais inaceitável do que uma mulher caprichosa, frívola e arrogante, especialmente se é casada. Uma esposa cristã deve ser uma mulher de profunda piedade em relação a Deus, um anjo de paz na família, digna e agradável em relação ao próximo.” São Padre Pio de Pietrelcina