Fondare 59 Risultati per: Requiem

  • Nunc autem requiem dedit Dominus Deus meus mihi per circuitum, et non est satan, neque occursus malus. (Liber I Regum 5, 4)

  • Benedictus Dominus, qui dedit requiem populo suo Israël, juxta omnia quæ locutus est : non cecidit ne unus quidem sermo ex omnibus bonis quæ locutus est per Moysen servum suum. (Liber I Regum 8, 56)

  • Cernitis, inquiens, quod Dominus Deus vester vobiscum sit, et dederit vobis requiem per circuitum, et tradiderit omnes inimicos vestros in manus vestras, et subjecta sit terra coram Domino, et coram populo ejus. (Liber I Paralipomenon 22, 18)

  • Dixit enim David: Requiem dedit Dominus Deus Israël populo suo, et habitationem Jerusalem usque in æternum. (Liber I Paralipomenon 23, 25)

  • Nunc igitur consurge, Domine Deus, in requiem tuam, tu et arca fortitudinis tuæ: sacerdotes tui, Domine Deus, induantur salutem, et sancti tui lætentur in bonis. (Liber II Paralipomenon 6, 41)

  • omnes qui erant in Juda, cum execratione: in omni enim corde suo juraverunt, et in tota voluntate quæsierunt eum, et invenerunt: præstititque eis Dominus requiem per circuitum. (Liber II Paralipomenon 15, 15)

  • Et jussit convivium præparari permagnificum cunctis principibus et servis suis pro conjunctione et nuptiis Esther. Et dedit requiem universis provinciis, ac dona largitus est juxta magnificentiam principalem. (Liber Esther 2, 18)

  • Et isti non cognoverunt vias meas: ut juravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam. (Liber Psalmorum 94, 11)

  • Convertere, anima mea, in requiem tuam, quia Dominus benefecit tibi: (Liber Psalmorum 114, 7)

  • et requiem temporibus meis, donec inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Jacob. (Liber Psalmorum 131, 5)

  • Surge, Domine, in requiem tuam, tu et arca sanctificationis tuæ. (Liber Psalmorum 131, 8)

  • Cum amicis autem suis, et qui in ipsis requiem habebant, conservaverunt amicitiam, et obtinuerunt regna, quæ erant proxima, et quæ erant longe: quia quicumque audiebant nomen eorum, timebant eos: (Liber I Maccabaeorum 8, 12)


“As almas! As almas! Se alguém soubesse o preço que custam”. São Padre Pio de Pietrelcina