Fondare 30 Risultati per: Respice
Exaudi me, Domine, quoniam benigna est misericordia tua ; secundum multitudinem miserationum tuarum respice in me. (Liber Psalmorum 68, 17)
Deus, ne elongeris a me ; Deus meus, in auxilium meum respice. (Liber Psalmorum 70, 12)
Respice in testamentum tuum, quia repleti sunt qui obscurati sunt terræ domibus iniquitatum. (Liber Psalmorum 73, 20)
Deus virtutum, convertere, respice de cælo, et vide, et visita vineam istam: (Liber Psalmorum 79, 15)
Protector noster, aspice, Deus, et respice in faciem christi tui. (Liber Psalmorum 83, 10)
Respice in me, et miserere mei ; da imperium tuum puero tuo, et salvum fac filium ancillæ tuæ. (Liber Psalmorum 85, 16)
Respice in servos tuos et in opera tua, et dirige filios eorum. (Liber Psalmorum 89, 16)
Congrega dispersionem nostram, libera eos qui serviunt gentibus, et contemptos et abominatos respice, ut sciant gentes quia tu es Deus noster. (Liber II Maccabaeorum 1, 27)
Miserere nostri, Deus omnium, et respice nos, et ostende nobis lucem miserationum tuarum: (Liber Ecclesiasticus 36, 1)
Respice, Sion, civitatem solemnitatis nostræ: oculi tui videbunt Jerusalem, habitationem opulentam, tabernaculum quod nequaquam transferri poterit ; nec auferentur clavi ejus in sempiternum, et omnes funiculi ejus non rumpentur: (Liber Isaiae 33, 20)
Ne irascaris, Domine, satis, et ne ultra memineris iniquitatis nostræ ; ecce, respice, populus tuus omnes nos. (Liber Isaiae 64, 9)
Oratio Jeremiæ prophetæ. Recordare, Domine, quid acciderit nobis ; intuere et respice opprobrium nostrum. (Lamentationes 5, 1)